Dokument-Nr. 1701
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 21. Oktober 1920

Excellentissime et Reverendissime Domine!
In Silesia Superiori, ubi populus plebiscito eligere debet, utrum ad Statum Polonicium transire an in Germanico politico connexu permanere velit, conditio vitae publicae de die in diem terribilior fieri jamdiu incepit. Notum est Excellentiae Vestrae me quotidie et instantissime tam sacerdotes quam popolum ad quietem et justitiae caritatisque leges admonuisse non solum tranquillis, sed etiam severissimis verbis, ubi opus fuit. Nihil profuit. Imprimis sunt Poloni, qui ad indolem fanaticam inclinantes modum decentem in usu libertatis politicae minime observant, sive sint sacerdotes sive laici. Jam res venit ad perturbationem totius ordinis publici. Hinc perpetrantur iterum iterumque violentiae nefandae contra sacerdotes, imprimis contra eos, qui aut ab omni agitatione politica abstinent aut magis ad Germaniae partem inclinant. Plures parochi sunt expulsi ex suis domibus et parochiis. Pluribus sunt minitati rebelles verbera et mortem, atque verberibus eos affecerunt. Ipsi pueri et puellae parochos proprios in aliquot pagis impetunt in viis parochiae publicis irrisionibus et ludibriis. Ad anarchiam vergit in Silesia Superiori vita publica.
Non dico, incolas germanicos esse ab ombi transgressione liberos; sed generaliter loquendo, germanici non
23v
tam fanatismo aestuant quam polonoci. Indoles germanica est tranquillior, quod non ad laudandum dico, sed ad designandam naturalem qualitatem.
Triste est, quod auctoritas Ordinarii Breslaviensis nimis a Polonis pedibus calcatur, qui incessanter populo indocto asserunt: vester episcopus est Nuntius Ratti, ita vult Sanctissimus Pater.
Germanici vero erga Excellentissimum Dominum Nuntium Ratti nullam habent confidentiam. Ne aegre ferat quaeso Excellentia Vestra, si exempli gratia hoc narro.
Confidentialiter mihi parochus, apud quem aliquando transitoriae habitavit, hoc retulit. Cum in provincia "Borussiae Orientalis" plebiscitum haberetur, Excellentissimus Dominus Nuntius Ratti apud prandium loquebatur de incolis Districtus "S." atque dixit: opinor fore, ut "catholice" plebiscito utantur. Dicere voluit: in favorem Poloniae. Intelliget Excellentia Vestra, talem similesque res minus cautas, licet ab omni culpa omnino immunes sint, confidentiam in hisce turbulentis temporibus eo facilius destruere, quo callidiori zelo Poloni praelaudatum Nuntium incessanter proclamant uti verum Silesiae Superioris Ordinarium.
Maximum accessit periculum ex influxu socialistarum. Nam quum Silesia Superior sit plena fodinis et fabricis major populi pars constat opificibus. Horum in turmis socialistae et anarchistae ideas suas zelo incredibili disseminarunt. Catholicae vero societates jam a pluribus decenniis non pari zelo cultae sunt, quum earum propagatio fuerit segnior et minus efficax. Clerus in ultimis decenniis non satis praevidit pericula, quae sensim peditentimque irrepse-
24r
rant. Ex orientalibus insuper regionibus irruere incepit seductio Bolschevistarum.
Hisce in periculis iterum iterumque sacerdotes Ordinario fideliores a me petunt, ut imprimis Clericorum agitationem politicam severius restringam.
Hucusque magis monendo quam puniendo officium meum implevi. Causa est notissima. Nam cum omnes fere sacerdotes illi, qui fines licitae actionis politicae transgrediuntur, sint poloni, imprimis polonici sacerdotes meae dioeceseos afficiendi forent remediis disciplinaribus. Tunc autem furor totius Poloniae ad tantam vehementiam augeretur, ut non foret utilitati publicae proficuum. Hinc consentientibus Consiliariis Curiae meae minus severe hucusque egi, ne res posteriores pejores fierent prioribus. Nunc vero habenas fortius adduci necesse est. Ideoque in mente habeo, has promulgare regulas et normas:
1°. Nulli sacerdoti in Silesia Superiori licet, interesse demonstrationi politicae aut habere sermonem politicum aliosve sermones in alienae parochiae districtu sine expressa permissione parochi competentis. (Nam nunc in eadem parochia sacerdos contra sacerdotem agit in rebus politicis).
2°. Sacerdotibus, qui diocesi non sunt incardinati, severessime interdicitur quaevis agitatio politica sive consistat in sermonibus, sive in demonstrationibus.
3°. Valent hae regulae pro omnibus clericis cujusve nationis.
24v
Regula secunda idcirco est necessaria, quia jam adsunt multi et proximo tempore supervenient plures sacerdotes ex Polonia, Galicia et America ad novis flammis agitationem politicam augendam. Hos omnes circumvagari in Silesia Superiori ad popolum indoctum incitandum eodem tempore, quo Ordinarius Dioecesis ad pacem incessanter monens retinetur violenter ex tota Silesia Superiori, minime permitti poterit.
Antequam supradictum edam Decretum, maximi ponderis est, ut etiam auctoritate aut approbatione Summi Pontificis ita agere valeam. Secus enim illi, qui auctoritatem Ordinarii jam sublatam esse clamant, non obedient.
Adsunt causae, quibus moveor, ut Excellentiam Vestram petam ad hoc scriptum Sanctae Sedi transmittendum, quia agitur de re, in qua Sancta Sedes forsan libentius per Excellentiae Vestrae manus responsum dirigere velit.
Quo celerius res decidatur, eo major erit gratitudo omnium illorum sacerdotum et laicorum, qui pacem in ecclesias et oppida pagosque Silesiae redire vehementissime desiderant.
Summa cum devotione et aestimatione
persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus famulus
A. Card. Bertram
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 21. Oktober 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1701, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1701. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 14.01.2013.