Dokument-Nr. 1754
Bea SJ, Augustin an Pius XI.
[Ohne Ort], vor dem 20. Januar 1923

Beatissime Pater,
Augustinus Bea S.J., Praepositus Provinciae Germaniae Superioris Societatis Jesu, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter quae sequuntur exponit.
Condicionibus oeconomicis in Germania et Austria miserrimis perdurantibus factum est, ut etiam Patres et Fratres Societatis Jesu magna penuria premantur. Novis enim residentiis et stationibus quae post exsilium quadraginta quinque annorum in Germaniam reversis post bellum vix finitum erigendae erant, nullae sunt fundationes ex quibus Sodales ipsis ascripti sustentari possint; domus vero antiquiores in Voralbergia constitutae, sc. Collegium Stella Matutina Feldkirchense et domus Exercitiorum Feldkirchensis, propter pretium omnium rerum immodice auctum in maximas difficultates inciderunt.
Eleemosynae autem ex patria propter praesentes calamitates accipiuntur paucissimae, ex aliis vero regionibus imprimis ex America, unde in forma stipendiorum Missarum mitti solent, in dies evadunt pauciores.
5r
Ita factum est, ut domus saepe vix habeant, unde vita Sodalium sustentetur ideoque periculum sit, ne opera apostolica Societatis in his regionibus magnum detrimentum patiantur.
Quae cum ita sint, Praepositus Provinciae Germaniae Superioris S.J. humiliter petit:
1) Ut ipsi Praeposito Provinciae concedatur facultas stipendia missarum a Patribus S.J. ad suam Provinciam pertinentibus vel in ea laborantibus dicendarum ita componendi numerumque missarum ita reducendi, ut pro singulis missis statuatur stipendium dimidii Dollaris Americani.
2) Ut eidem Praeposito facultas concedatur obtinendi a Reverendissimis Nuntiis Apostolicis pro Germania et Bavaria, ut tradant ipsi sufficientem, quantum fieri potest, numerum stipendiorum et intentionum ex iis, quae a Reverendissimis Ordinariis dioecesium Germaniae ad ipsos mittuntur, quia in dioecesibus persolvi nequeunt. Numerus enim missarum ipsis Patribus oblatarum a fidelibus non sufficit ad finem obtinendum, cum sacerdotes S.J. in Provinciae parte Germanica et Austriaca (Vorarlbergia) laborantes sint fere centum et quadraginta.
Concessis his petitionibus sustentationi domorum Soc. Jesu in Provincia Germaniae Superioris exsistentium ita fere provisum erit, ut singulis Patribus sine anxia cura sustentationis laborare liceat ad maiorem Dei gloriam et animarum salutem.
Et Deus etc.
Empfohlene Zitierweise
Bea SJ, Augustin an PiusXI. vom vor dem 20. Januar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1754, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1754. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 18.09.2015.