Dokument-Nr. 1761
Vogel OSB, Placidus (Taufname: Georg)Schwager SVD, Friedrich an Pius XI.
Münsterschwarzach, 08. März 1923

Beatissime Pater!
Nomine ac mandato Conferentiae Germanicae Superiorum Ordinum et Congregationum missionibus exteris inservientium Sanctitati Vestrae humillime gratias agimus maximas pro privilegio ab Apostolica Sede benignissime in favorem seminariorum missionalium concesso reducendi missas sub certis conditionibus. Equidem hujus beneficii usu multo facilius erit incolumem servare existentiam seminariorum nostrorum, quibus per temporum adversitates pericula non parva parantur.
Cum autem nunc oriatur difficultas adipiscendi numerum sufficientem intentionum missarum ita ut conveniens stipendiorum compositio fieri possit, enixe imploramus Sanctitatem Vestram, ut privilegio jam concesso etiam illud allevamentum adjungatur quod stipendia <pars stipendiorum>1 missarum, quae in Nuntiatura Apostolica Monacensi confluunt, ab Excellentissimo ac Illustrissimo Domino Nuntio Apostolico possit tradi ad persolvendum Superioribus qui pertinent ad praedictam Conferentiam Superiorum. Hoc enim modo obtineretur emolumentum quod Superiores privilegio reducendi missas vere et efficaciter uti possunt.
Et Deus etc.
Omni qua par est reverentia, Sanctitatis Vestrae filii obsequentissimi
+ Placidus Vogel O.S.B., Abbas et Praeses Conferentiae Superiorum.
Fridericus Schwager S.V.D.
Secretarius Generalis Conferentiae Superiorum
Post Siegburg, Missionshaus St. Augustin
1Masch. gestrichen und eingefügt vom Verfasser.
Empfohlene Zitierweise
Vogel OSB, Placidus (Taufname: Georg) an PiusXI. vom 08. März 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1761, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1761. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 02.11.2015.