Dokument-Nr. 17712

Gehrmann SVD, Eduard: Informazioni sul Rev.mo Prelato Przyrembel. Berlin, 16. Oktober 1925

Dal Rev. P. Gehrmann S.V.D.
1) Adversarius Praelati Przyrembel, qui in Missione Pontificia Moscoviensi ultimis hebdomadis nostrae ibi commorationis multum contra hunc locutus est, est parochus Bieloholowy. Tria contra praelatum protulit:
1°: Eum habere amasiam Petrogradii, ad quam saepe accederet, immo ex qua prolem haberet. Ipsos sacerdotes Petrogradenses de hac re inter se loqui.
2°: Eum esse avarum, sed pecuniam prodigaliter in usum huius feminae adhibere.
3°: Eum officio Ordinarii male fungi et saepe ad quaesita non dare responsa.
(Hoc ultimum et ego ipse affirmare possum nisus experientia. De cetero minus fido iudicio prolato, quia sac.  Bieloholowy praelaturam appetere puto.)
2) De immensis illis accusationibus, quas parochus Bieloholowy brevi ante Missionis Pontificiae ex Russia profectionem protulit, investigationes – in quantum potui – institui. Parochum Sloskan confidentialiter interrogavi, et ipse mihi dixit se talia audisse, sed nihil certi scire et probare posse. Eum aliquomodo pecuniae cupidum esse – hoc utique ita se habere. Multum tamen eum impendere debere administrationi dioecesis, fideles tamen pauperes esse.
(Parochus Sloskan inter loquendum mecum magis benevolus videbatur esse erga Praelatum Przyrembel, sed tamen iudicium suum aliquo-
85r
modo retinuit.)
3) Romae occasionem nactus sum loquendi cum R. Mère Mélanie, per longum tempus Superiorissa Missionariarum a S. Francisco B.V.M., quibus Missio Pontificia semper argento subvenire potuit. Aestate 1924 post commorationem 20 annorum Russiam relinquere potuit. Unumquemque sacerdotem optime novit.
Stantibus accusationibus contra Praelatum Przyrembel, me de earum valore certiorem fieri debere arbitratus sum, ideoque, postquam pluries cum Superiorissa de statu Ecclesiae Catholicae in Russia et praesertim Petrogradii sermonem habuissem, occassione data eam etiam de Praelato Przyrembel interrogavi, quin aliquomodo suspicari posset curnam id facerem. Ipsa large haec mihi retulit:
Dominum Praelatum (ita ipsa) bonum esse concionatorem et bonum pastorem. Eum esse hospitalem et valde amare rem domesticam bene et commode instructam. In modo agendi cum aliis eum esse amabilem et comitem. Ultimis annis eum commoditati indulsisse nec promptum esse ad laborem strenuum.
Ita R. Mère Mélanie.
Dum sac.  Sloskan in loquendo de Praelato Przyrembel magis cautus erat, ipsa R. Mère Mélanie (nunc Superiorissa Missionariarum a S. Francisco B.V.M. in: "Annunziatakloster Eichgraben an der Westbahn, Austria") in genere bene de eo locuta est.
Secundum meum iudicium hi duo testes, sacerdos Nosker et R. Mère Mélanie, maiorem fidem merentur quam primus testis, sac. Bieloholowy.1
P. Ed. Gehrmann
1"Secundum meum iudicium" bis "sac. Bieloholowny" hds. von unbekannter Hand eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Gehrmann SVD, Eduard, Informazioni sul Rev.mo Prelato Przyrembel, Berlin vom 16. Oktober 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17712, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17712. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 24.06.2016.