Dokument-Nr. 17743
Bisleti, GaetanoRuffini, Ernesto an [Episkopat weltweit]
Rom, 07. März 1929

Illme ac Revme Domine,
Compertum est, ineunte iam quinquagesimo sacerdotii anno Beatissimi Domini Nostri Pii Pp.  XI, quamplures adesse sacrorum alumnos, qui ex omnibus undique Seminariis in hac ipsa alma urbe faustum Patris eventum recolere exoptent, simulque de reseratis Ecclesiae thesauris velut ex Ipsius manibus spiritualia bona haurire.
Tam sanctae tamque frugiferae clericorum expectationi nos, qui Seminariis et Conlegiis ecclesiasticis Urbis regendis praepositi sumus, favere cupientes, in unum convenimus ac unanimiter peregrinationem pro clericis universi orbis indicendam censuimus, eamque a die XXI ad XXIX futuri mensis iulii peragendam his ad Te datis litteris significamus.
Pro certo habemus Amplitudinem Tuam benigno animo hoc nostrum propositum esse excepturam eo vel magis quia de re agitur quae, Deo opitulante, cum in ipsius sacri anni splendorem, tum in singulorum clericorum bonum plurimum sit collatura.
Non est igitur cur Te rogemus ut, superatis, si quae sint, difficultatibus, Seminarii tui alumni, quo fieri potest numero, statuta die, idest XXI mensis iulii, cum aliis ex omni terrarum orbe clericis coram omnium Patre gratulandi ominandique causa conveniant. Non enim dubitaveris quin Augustus Pontifex ex hoc novo insuetoque spectaculo, alumnorum nempe ex universis Seminariis et Conlegiis ecclesiasticis apud Vaticanas Aedes peregrinatione atque conventu non mediocri gaudio futurum sit ut afficiatur.
Tempus quod constituimus minus fortasse aptum ob solis aestus videtur; at per illos dies longe plerique clericorum studia anni scholaris iam absolverunt, minor erit advenarum in Urbe frequentia, quo-
21v
circa facilius apta ad illos excipiendos invenientur domicilia, atque, quae sunt huius peregrinationis propria melius tum poterunt sacris caeremoniis absolvi.
Quam primum absolutum indicem de iis quae ad peregrinationem pertinent, recipies; interea cura ut nobis, non ultra futurum mensem maium, clericorum tuae dioeceseos numerus plus minusve innotescat, qui in hanc Almam Urbem peregrini venturi sint.1
Ea qua par est observantia
Romae, 7 martii 1929.
Addictissimi in Domino
pro Conlegio Rectorum de Urbe:
+ Arcturus Hinsley, Episc. Tit. Sebastopolitan., Rector Venerabilis Conlegii Anglici.
D. Dominicus Spolverini, Rector Pont. Seminarii Romani Maioris.
D. Torquatus Dini, Rector Pont. Conlegii Urbani de Propaganda Fide.
D. Hector Baranzini, Rector Pont. Seminarii Longobardici Ss. Ambrosii et Caroli.
D. Aloysius Hudal, Rector Conlegii Teutonici in S. M. de Anima.
D. Eugenius Burke, Rector Conlegii Americani pro Statibus Foederatis Americae Septentrionalis.
D. Caesar Berthet, Congr. Sp. S., Rector Pont. Seminarii Gallici.
D. Petrus Ruiz de los Paños, Rector Pont. Conlegii Hispanici.
S. Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus propositum Rectorum Seminariorum et Conlegiorum de Urbe libentissime adprobat et enixe commendat.
Caietanus Card.  Bisleti, Praefectus.
Ernestus Ruffini, Secretarius.
1Responsio mittatur ad: Comitato Centrale per il Giubileo Sacerdotale di S. S. Pio XI (Sezione Seminari) Via della Scrofa, 70 - Roma.
Ein identisches Exemplar des Rundschreibens liegt auf 23rv.
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano an [Episkopat weltweit] vom 07. März 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17743, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17743. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 20.01.2020.