Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 17909
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 20. August 1926

Illustrissime et excellentissime Domine!
Relate ad decisionem S. Congregationis Concilii ad Ordinarium Misnensem circa sepulturam Catholicorum in Germania, quam Excellentia Vestra de mandato S. Congregationis etiam mihi, Metropolitano Friburgensi, communicare dignata est, obsequentissime pro officio meo rescribendum censeo:
In Archidioecesi Friburgensi, tam in territorio Badensi quam Borussico, a tempore immemmoriali, certe a centum annis et supra, sepultura mortuorum civilibis legibus regitur, ita ut etiam coemeteria omnia, si nonnulla pauca membris communitatum religiosarum reservata excipias, vi legis civilis omnibus defunctis, etiam non bapticatis et excommunicatis servire debeant. Iisdem legibus et statutis locorum sancitur, cadavera ante diem sepulturae, i. e. per duos vel tres dies, in aula pro cadaveribus humanis in coemeterio erecta asservari. Tales aulae, ceterum dignae et cum atrio amplo pro ceremoniis religiosis instructae, in omnibus locis inveniuntur, quorum
46v
incolae numerum aliquot milium hominum excedunt; in locis minus frequentibus cadavera usque ad horam sepulturae in domo remanent, in qua quis mortuus est.
Solum corpora Sacerdotum ante sepulturam ex indulgentia magistratum civilium regulariter in Ecclesiam parochialem transferuntur, ut ceremoniae funerales ibi persolvantur.
Usus sic descriptus in tota Archidioecesi a centum annis et supra valet et omnibus Catholicis probatur. Namque ritus ecclesiasticus sepulturae, excepta Missa, persolvitur in locis, ubi aulae mortuorum non existunt, ante domum mortui, ceterum atrio aulae, deinde ad tumulum ipsum finitur. Missae vero de Requiem in ecclesia parochiali celebrantur cum tumba absque cadavere luminibus ornata.
Possibilitas mutandi hunc morem, ita ut omnia Catholicorum corpora in Ecclesiam pervehantur, omnino exclusa esse videtur, imprimis in locis, ubi aulae mortuorum aedificatae sunt, etiam respectu notabilis augmenti expensarum et temporis pro sepultura insumendi. Credo, etiam in aliis locis magistratus licentiam vehendi sepulchra in Ecclesiam ex causis hygienicis esse denegaturos. Mutatio moris omnibus probati in regionibus nostris plerumque mixtis valde inoptata foret etiam ob eam rem, ne acatholici in sepulchris in magno numero ecclesias catholicas frequentent et periculum irreverentiarum inde exsurgat.
Quare persuasum habeo in materia sepulturae apud nos nihil mutari posse neque etiam debere.
Excellentiae Vestrae
addictissimus servus
de mandato absentis Ordinarii:
Dr. Rösch can. et Cur. Frb. Offic. [1 Wort unlesbar]
Empfohlene Zitierweise:
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio vom 20. August 1926 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17909, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17909. Letzter Zugriff am: 13.07.2020.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020