Dokument-Nr. 18478
Kaller, Maximilian an Pacelli, Eugenio
Schneidemühl, 02. April 1927

Excellentissime ac reverendissime Domine!
Maximilianus Kaller, Administrator Apostolicus Schneidemühlensis, oboedientissime quoad recursum parochi Fischbock in Betsche die 21. XII. 1925 interpositum exhibet adnotationes ad litteras Illmi et Revmi Domini Hlond, Archiepiscopi Gnesnensis-Posnaniensis, de die 28. X. 1926, quibus idem concludit, "che il parroco di Betsche ha assicurato congrua sostentazione e che il ricorso del prevosto Fischbock manca di base giuridica."
Quod autem facto non correspondet, sicut demonstratur hoc modo:
Parocho in Betsche reditus sequentes cedunt:
a) e locatione fundi beneficialis ... 4.488 M
b) e iuribus stolae etc. ... 412 M
4.900 M
Proventus sub b) in Germania minores sunt quam in Polonia, quia fideles alio modo iam conferunt stipes non exiguas e.g. ad vectigalia ecclesiastica.
Ex proventibus autem sumptus sequentes suppeditari debent:
a) pro sustentatione hortorum (quae olim beneficio non diviso facilis erat; sed nunc parte non parva redituum opus est:)
300 M
b) pro succursu in festo patroni ecclesiae et aliter = 250 "
c) pro vecturis ad aegrotos etc. in locis longinquis paroeciae ... 150 "
700 M,
46v
ita ut remaneant reditus veri ... 4.200 M.
Huc accedit, quod paroecia Betsche propter magnum animarum numerum (2.500), propter distantiam aliquorum locorum (12 km) ecclesiamque filialem in Stalun aedificandam necnon propter duas linguas, Germanicam et Polonicam, vicarii indiget, sustentationem suam habere debet e beneficii reditibus (qui ad hoc insufficientes sunt) quin ergo subsidium dent fideles, gubernium vel alii. Usque adhuc vicarius non est nominatus, quia non habentur media pro sustentatione.
Illmus ac Revmus Dominus Archiepiscopus in suis litteris dicit: "...al parroco di Betsche rimasero sub suolo germanico a) 2.500 anime coi relativi diritti di stola, b) 126 ettari di terreno,
c) gli aiuti dello Stato germanico, il quale fino ad una certa somma necessaria per una decorosa sostentazione con fondi governativi completa quelle dotazioni parrochiali che per altri titoli non vi arrivassero."
Debemus autem ad hanc rem adnotare, quod subsidia gubernii hic induci nequeunt, quia dependent a consociatione gubernii et incerta sunt; possunt quoque recusari; gubernium hodiernum intentionem habet deminuendi subsidia pro Ecclesia.
Omnibus perpensis sequitur, ut parochus in Betsche congruam sustentationem non habeat.
Perstantes quidem in recursu petismus tamen, ut decisio huius rei differatur, usquedum universa huiusmodi bona ecclesiastica, etiam alia extra territorium Administrationis Apostolicae Schneidemühlensis sita, finibus politicis divisa aut dismembrata ad certam normam dirigantur.
Dignetur Excellentia Vestra recipere has meas adnotationes et disponere, quod Excellentiae Vestrae opportunum videtur.
Omni qua par est reverentia et obsequio
Excellentiae Vestrae
devotissimus
M. Kaller
Administrator Apostolicus.
Empfohlene Zitierweise
Kaller, Maximilian an Pacelli, Eugenio vom 02. April 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18478, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18478. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 25.02.2019.