Dokument-Nr. 18611
Hartmann, Alexander an Domkapitel RegensburgDomkapitel Hildesheim
Bautzen, 02. Mai 1925

Copia
Rvme et Illme Domine Praeposite!
Sicut Reverentiae Vestrae non est ignotum, mense Junii anni 1921 dioecesis Misnensis redintegrata est cum sede quidem Episcopali in urbe Budissa, quia Capitulum Collegiale (Domstift) ad St. Petrum Budissinense anno 1221 iam fundatum ses [sic] obligaverat ad assecurandam dotationem Episcopi ex suis ipsius bonis. Praestatio summae pecuniariae anno 1921 constituta - 24.000 Marc. Papyracearum pro anno exclusis aliis praestationibus gravibus sine computatione in summa pecuniaria solvendis - nullo modo respicit novas circumstantias post inductionem Monetae aureae. Aequali tamen quantitate tamquam Marcae aureae illa summa a Capitulo praestari nequit. Capitulum nunc intendit quam celerrime cum Revmo Episcopo resp. per Nuntium Apostolicum cum Sancta Sede tractare, ut respectiva reorganisatio praestationis pecunariae fiat et quidem aequali modo ac proventus Episcoporum Borussiae et Bavariae sint constituti.
De mandato Capituli liceat mihi proponere sequentes quaestiones, quas ut respondeantur humiliter peto.
1. Quanta est summa pecuniae annuae – inclusis augmentis nunc usitatis – Episcopo e cassa Gubernii solvenda?
2. Habetne Episcopus etiam ex aliis inprimis ecclesiasticis cassis ordinarios certo tempore redeuntes proventus et qua quantitate?
3. Suntne Episcopo certa onera imposita pro hisce proventibus accessoriis sustinenda?
31v
4. Competitne Episcopo libera habitatio, fortasse cum sufficienti suppellectili etc. aut percipit speciales pecunias pro habitatione?
5. Cui imposita est solutio expensarum pro refectione habitationis afficialis?
6. Debetne Episcopus ex suis proventibus pecuniaris (inclusis accessoriis) totas expensas pro sua persona suoque munere, pro victu et officiis solvere aut habetne sub hoc respectu singulos favores vel praestationes?
Ad accessoria supradicta pertinent inprimis: libera habitatio officialis cum omni pretiosa suppellectili Budissae et Dresdae, Budissae etiam cibus potusque, famulus, usus telephonii, aliaque. Episcopus tamquam successor prioris Vicarii Apostolici praeterea percipit e cassa Gubernii civilis Saxoniae proventus 4.500 – 5.000 Marcarum pro unoquoque anno.
Sincero corde iam antea gratias agens cum omni qua par est reverentia
Reverentiae Vestrae
Addictissimus in Domino
(sign.) Hartmann,
Decanus Capituli.
Bei diesem Dokument handelt es sich um eine Anlage zu Dokument Nr. 16450.
Empfohlene Zitierweise
Hartmann, Alexander an Domkapitel Regensburg vom 02. Mai 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18611, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18611. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 29.01.2018.