Dokument-Nr. 18613
Hierl, Johann Baptist an Hartmann, Alexander
Regensburg, 06. Mai 1925

Ad quaestiones die 2./4. Maii nobis propositas humiliter sequentia respondemus:
1. Episcopus Ratisbonensis iuxta novissimas ordinationes proventuum die 9. Aprilis a statu institutas a Gubernio civili percipit 18.000 Marcas aureas inclusis 1.920 Marcis aureis pro expensis ex ipso munere Episcopali orientibus.
2. E cassis ecclesiasticis nihil.
3. -------
4. Episcopo competit magna habitatio libera. Suppellectili ipse providere debet.
5. Onus refectionibus domus competit statui. Episcopo tamen impositae sunt sic dictae obligationes inquilini (expolitio domus, parvae restaurationes). Lux et aqua a Gubernio civili instaurata est, usus tamen ab Episcopo solvendus.
6. Episcopus e cassa Ordinariatus (Administrationis Epoiscopalis) expensas pro officialibus itineribus percipit. Famulo et tribus mulieribus rei domesticae inservientibus ipse ex suis dotem praestat. Secretarius eius est simul Vicarius Capituli et qua talis a Gubernio dotationem percipit. Pro administratione Dioecesana Episcopus nullas speciales expensas solvere debet.
Maxima cum observantia atque reverentia
Capitulum Cathedrale Ratisbonense
(sign.) J.B. Hierl,
Episcopus tit. et praepositus Capituli.
Bei diesem Dokument handelt es sich um eine Anlage zu Dokument Nr. 16450.
Empfohlene Zitierweise
Hierl, Johann Baptist an Hartmann, Alexander vom 06. Mai 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18613, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18613. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 29.01.2018.