Dokument-Nr. 18614
Schreiber, Christian an Pacelli, Eugenio
Bautzen, 02. Februar 1926

Copia
Reverendissime et Illustrissime Domine!
Excellentia Vestra
per litteras die 16. Mensis praec. transmissas petivit a me, ut ad propositiones Capituli mei Cathedralis de quaestione dotationis Episcopatus Misnensis, quas Capitulum Excellentiae Vestrae Sedi Apostolicae transmittendas porrexit, reservate confidentialiterque manifestem meas observationes, quae simul cum petitione Capituli Apostolicae Sedi possent proponi.
Antequam specialiter mentem meam aperio observationes exponendo, liceat mihi breviter recurrere ad historiam istius quaestionis de dotatione Episcopi Misnensis a Capitulo Budissinensi praestanda. Cum usque ad annum 1921, quo dioecesis Misnensis a S. P. Benedicto XV. feliciter est redintegrata, iurisdictio prioris Praefecturae Apostolicae Lusatiae ab anno 1571 ipso Capitulo Budissinensi fuerit incorporata, Capitulum etiam omnia emolumenta omnesque expensas cum exercitio iurisdictionis necessario coniunctas persolvit. Itaque in antiquis statutis Capitularibus sancitum erat, quod Decanus Capituli, qui regulariter erat simul Ordinarius loci (vel si in casu alius Canonicus iurisdictionem exercebat, tunc ille) duplicem proventum e massa communi Capituli percipere deberet. Item Capitulum omnes expensas pro Cancellaria necnon pro Officialibus eiusdem solvere debebat, quoniam in ipsa Cancellaria Capituli sunt expenditi omnes actus iurisdictionis eccl. Praefecturae. Item aedes Capituli necnon bona immobilia et mobilia inserviebant Decano non solum qua praesidi Capituli sed etiam
33v
qua Ordinario loci. Constat ergo Praefecturam Apostolicam Lusatiae habuisse ius quaesitum ad ea omnia a Capitulo praestanda, quae cum exercitio iurisdictionis incorporatae necessario erant coniunctae. Quod ius quaesitum extinctum non est, cum instauraretur nova dioecesis, sed potius ad eandem translatum, quam quaestionem iuris etiam Capitulum ante restitutionem dioecesis expresse agnovit, sicut mox erit demonstrandum.
Cum proinde post obitum Revmi Episcopi Dr. Loebmann, ultimi Vicarii Apostolici Saxoniae et Administratoris Preafecturae Lusatiae, tractationes haberentur cum Sancta Sede sub eminentissimis auspiciis Excellentiae Vestrae de redintegranda antiqua dioecesi Misnensi, suppressis Vicariatu Saxoniae et Praefectura Lusatiae, vix dubitari potuit, quin sedes novae dioecesis constitueretur in civitate Budissa, quia hic unice fundamentum iam aderat stabiliendi dotationem futuri Episcopi eo sensu, qui maxime est conformis principiis iuris canonici necnon antiquissimae praxi ecclesiae. Cum enim in dominio Capituli iam ex saeculis essent bona immobilia (agri et silvae) satis ampla, ut iisdem imponeretur dotatio Episcopatus Misnensis, Capitulum Budissinensae respecta obligatione, qua iam gravabatur erga Administratorem Praefecturae, dotationem Episcopi Misnensis praestandam suscepit. Antequam nempe Sancta Sedes de erigenda sede Episcopali in urbe Budissa consilium cepit, Excellentia Vestra Capitulo quaestionem proposuit-: "quaenam fixa et immutabilis dotatio futuro Episcopo residentiali respecta sua dignitate a Capitulo Budissinensi assecurari possit." Ad quam quaestionem respon-
34r
dendam Canonici capitulariter congregati die 15. Martii 1921 sollemnissime se obligaverunt futuro Episcopo – dummodo sedes Episcopalis in civitate Budissa constituerentur - ea omnia praestare, quae convenienter aucta usquehuc Administrator Praefecturae Lusatiae a Capitulo ratione muneris sui percipiebat atque in folio a Capitulo allegato specialiter enumerantur. Ex quo documento apparet Capitulum pro dotatione Episcopo facienda specialia bona a massa communi Capituli per se non separasse, ita ut mensa Episcopalis separata esset exorta – quod fieri non potuit ob difficultates a Gubernio civili timendas – sed omnia sua bona immobilia et mobilia in suo dominio et in sua administratione retinuisse atque se obligasse tantum ex illis bonis certas praestationes annuas solvere, quo onere varia bona oppignoravit. Quo pacto Capitulum expresse ius illud quaesitum agnovit, quod habebant priores Administratores Praefecturae Lusatiae et quod ad futurum Episcopatum Misnensem transferri censebatur.
Qua promissione Capituli sollemnissime facta dioecesis Misnensis a Sancta Sede per bullam "Sollicitudo omnium ecclesiarum" est restituta cum sede Episcopali in urbe Budissa. Ex quo iam deduci potest Sanctam Sedem censuisse dotationem a Capitulo promissam esse pro tempore sufficientem necnon immutabiliter assecuratam, etsi in ipsa bulla Pontificia neque in ipsa erectione dioecesis de quaestione dotationis non sit ermo. Dotatio Episcopi Misnensis fundabatur ergo hucusque solummodo in illo priore iure quaesito Administratoris Lusatiae atque in promissione Capituli praestandi etiam Episcopo Misnensi ea omnia, quae hucusque Administrator Lusatiae a Capitulo percipiebat.
Variis de causis Capitulum brevi post erectionem dioecesis poenituisse videtur largae suae dotationis Episcopo factae. Accedebant mox gra-
34v
ves difficultates oeconomicae tempore sic dictae Inflationis Germanicae, quo Capitulum pecunias in titulis status civilis collocatus magna ex parte amisit. Bona quidem omnia retinebat, tamen concedendum est, Capitulum etiam hodie laborare magnis difficultatibus aeconomicis [sic], sicut etiam alia eiusdem generis praedia. Itaque iam mense Januario et Martio anni praeterlapsi, cum Canonici essent capitulariter congregati, omnes unanimi consensu decreverunt, dotationem episcopi anno 1921 promissam esse immutandam et nova consilia Excellentiae Vestrae proponenda, ut Sanctae Sedi transmittantur. Non reticendum mihi videtur, quod Canonici hanc quaestionem pro Episcopo maximi momenti nullo modo mecum deliberaverunt, immo quod de hac re mihi nihil notificaverunt usque ad finem anni elapsi, quo, postquam iam omnia erant parata, de quaestione in Capitulo agitata in genere tantum certiorem me fecerunt. Expresse adiungere mihi liceat, quod Canonici de singulis immutationibus Excellentiae Vestrae propositis nihil aperuerunt et officiali modo nunc primum video, quam dotationem Capitulum pro futuro spreta sua antiqua obligatione atque promissione anno 1921 sollemniter facta Episcopo suo praestare intendit. Iam inde persuasum mihi erat agi in casu nequaquam de augenda dotatione Episcopali sed potius de minuenda, ideoque die 25. Novembris 1925 supplicationem Sedi Apostolicae porrexi, cuius copiam Excellentiae Vestrae transmisi, petens, ut Sancta Sedes dotationem Episcopi Misnensis a Capitulo Budissinensi anno 1921 promissam in forma speciali approbare dignetur, ne Capitulum pro futuro sine speciali licentia eiusdem Sanctae Sedis diminutionem vel commutationem dotationis decernere possit. Iam in ipsa supplicatione plures causas allegavi, ob quas immutationi dotationis consentire non possum, quas omnes simul cum aliis nunc exponere mihi liceat.
35r
I. Primo dicendum videtur, quod nova dotatio a Capitulo nunc proposita nequaquam est augmentum prioris, uti innuitur in primo folio propositionis. Utique si respiciuntur tantum illae 24.000 Marcae papyraceae, quae mense Martio resp. Junio vel Septembri anni 1921 erant 1.708 resp. 1.535 vel 976 Marcae aureae tantum, quae uti apparet hodie nullo modo sufficere possunt pro dotatione Episcopi, videtur solutio 12.000 Marc. aur. Nunc promissa esse maximum augmentum. Capitulum tamen omnino praetermittere videtur, quod in ipso documento dotationis non stabiliuntur 24.000 Marcae papyraceae, sed pro immutabili dotatione statuitur: "Novo Episcopo assecuramus pro se suisque successoribus respectivis praebendam Decani Capituli, quae usquemodo Administratorem Lusatiae sustentabat et quam ut melius sufficere possit, ad duplicem numerum augemus". Quod seguitur [sic] est solummodo declaratio vel explicatio prioris essentialis promissionis, ut melius intelligi potuissset, quam summam pecuniariam Episcopus praecise illo tempore esset percepturus. Proinde dicitur in documento dotationis: "Percipiet ergo Episcopus Misnensis ex hoc titulo valorem 24.000 Marc. papyr. etc.", quae summa illo tempore erat maxime variabilis, ita ut tamquam norma stabilis pro dotatione nullo modo haberi potuisset. Illa norma tamen inveniebatur constituendo duplicem praebendam Decani Capituli pro immutabili dotatione futuri Episcopi, quo pacto simul modus valde opportunus inductus est augendi illam summam, quae ipso facto augetur, si a Capitulo Decano maiores proventus conceduntur. Sub nomine praebendae Decani intelligi debet illa summa pecuniae, quam Decanus hucusque ratione sui muneris e massa communi Capituli percepit, cum
35v
praebenda Decani a massa Capituli separata non exsistat. Ante bellum Decanus percipiebat a Capitulo summam annuam 5.600 Marc. aur., nunc initio anni 1926 percipit 4.800 Marc. aur., ergo iuxta tenorem documenti dotationis Episcopus Misnensis ex hoc titulo duplicis praebendae Decani percipere debeat 9.600 Mar. aur. pro anno. Si ergo Capitulum summam ex suis bonis solvendam nunc ad 12.000 Marc. aur. augere intendit, manet tantum differentia 2.400 Marc., quae tamen valde superatur illis aliis praestationibus, quas Capitulum maxima ex parte vult abrogare.
Quod re vera agitur in casu de gravi diminutione prioris dotationis, elucet ex comparatione praestationum, quas Capitulum anno 1921 "sine onere cuiusvis compensationis" suscepit, cum illis, quae iuxta propositionem hodiernam adhuc in vigore manent. Quae praestationes fere omnes pro Episcopo sunt maximi momenti atque in summa pecuniaria computari vix possunt.
1.) Pro residentia Episcopi Misnensis tota aedes Decanatus concedebatur et quidem iure meritoque, quia aedes Decanatus iam usque ad annum 1921 Administratori Lusatiae inserviebat et insuper vix adest in civitate Budissa alia domus Capituli talis, ut esset digna residentia Episcopi. Verum quidem est, quod ego ipse pro tempore illam aedem variis de causis non inhabito, sed aliam vicinam, quam Capitulum nunc pro definitiva residentia substituere intendit (Domgasse 1.), sed expresse adiugendum mihi videtur, quod ista conventio, qua Decano pro tempore usum aedis Decanatus concessi, non inita est pro semper, sed pro tempore pontificatus mei tantum, ita ut futurus Episcopus statim reclamare possit suum ius ad aedem De-
36r
canatus a Capitulo anno 1921 concessum.
2.) In priore dotationis documento expresse erat sancitum, quod Episcopi Misnensi ius sit ad universam pretiosam suppellectilem aedis Decanatus; nunc dicitur, quod usus suppellectilis solummodo Episcopo nunc regnanti conceditur; pro successoribus meis hic favor ergo manet abrogatus.
3.) Maximi momenti est immutatio quoad victum Episcopi. Nam in priore documento statutum erat, quod Episcopus libere percipiat cibum potumque sumptibus Capituli, de quo nihil in hodierna propositione. Qua immutatione expensae sine causa augentur, nam ex antiquissima consuetudine Canonici et Vicarii Capituli Budissinensis omnes laudabiliter cibum potumque percipiunt e mensa communi Capituli. Capitulum iam habere debet ergo culinam communem, e qua et ego hucusque cibos percepi, quin necessaria fuisset institutio propriae culinae.
4.) Item abrogatur dispositio prioris dotationis, qua Capitulum famulum Episcopi, aurigam, coquam, ancillas, aedituum sustentare se obligavit.
5.) Item abrogatur liber usus telephonii, caloris, lucis, etc. Currus et equi Capituli episcopo nunc regnanti tantum primo loco reservantur, non vero successoribus.
Si hac omnia, quae nunc abrogare intendit Capitulum, computentur, apparet evidenter, quod nova dotatio etiam respecta illa summa 2.400 Marc., qua Capitulum auxit solutionem pecuniariam, nequaquam potest dici augmentum prioris, sed est gravis diminutio.
II. Capitulum non solum dotationem Episcopi stricte dic-
36v
tam diminuere intendit, sed etiam abrogare praesumit antiquam obligationem, qua gravatur, expensas solvendi pro exercitio iurisdictionis. Quod onus anno 1921 expresse agnovit se obligando non solum ad sustentationem Secretarii Episcopi sed etiam Officialium Cancellariae et Cassae diocesanae. Etsi verum est illam obligationem, qua fundatur hoc onus Capituli, respicere tantum partem dioecesis, nempe priorem Praefecturam Apostolicam Lusatiae, atque ob negotia dioecesana in dies aucta iam plures novos Officiales debuisse apponi, tamen non video causam, cur hunc tota illa obligatio praestandi expensas pro cancellaria dioecesana abrogetur. Saltem illo ambitu manere debet haec obligatio Capituli, ut ab eodem pro futuro annuatim illa summa praestetur, quam in Praefectura Apostolica Lusatiae solvit. Addendum est, quod iam nunc Officiales Curiae post erectionem dioecesis appositi, pro toto fere sustentantur e Cassa dioecesana.
III. Etsi nova dotatio a Capitulo Excellentiae Vestrae proposita non esset gravis diminutio prioris, adsunt aliae causae, cur immutationi consentiendum esse non censeo. Si nempe respicitur modus, quo hucusque Episcopus omnia victui necessaria percepit, dicendum esse videtur, quod Capitulum Episcopo etiam in hoc erat maximum adiumentum, quia obligatione tenebatur eidem quotidie tollendi curam rerum materialium, providendi victui, famulatui etc., ita ut Episcopus melius liberiusque suo munere fungi potuisset. Verum est imponi quidem grave onus Capitulo, onus tamen non est novum, quoniam Capitulum cum suis bonis iam ex saeculo XVI. Administratori Apostolico inservire eodem modo tenebatur. Ideoque etsi nova proposi-
37r
tio Capituli contineret veram augmentationem – in summa pecuniaria solvendam -, tamen attenta opportunitate prioris dotationis anno 1921 promissae eandem esse omnino praeferendam censeo.
IV. Si in propositione Capituli confugitur ad dispositiones circa dotationem Episcoporum Borussiae et Bavariae, non est praetermittendum, quod in illis territoriis status civilis ex concordatis obligatus solvit proventus Episcoporum, non Capitula. Bona immobilia ecclesiastica tam ampla, ut iisdem imponi potuisset dotatio Episcoporum, post saecularisationem non aderant. Dicendum autem mihi videtur, quod dotatio Episcopalis fundata in bonis immobilibus satis amplis, quae in certo dominio sunt ecclesiae, magis conformis haberi potest antiquissimae praxi ecclesiae necnon principiis iuris canonici, ita ut non sit recedendum ab hac forma sine gravi praevalentique causa. Summa pecuniae, quam status civilis Saxoniae Episcopo Misnensi solvit tamquam successori Vicarii Apostolici Saxoniae generatim 5000 Marc. pro anno nequaquam est fixa et immutabilis neque dici potest sufficiens ad dotationem Episcopi. Ex annuis tributis dioecesanis, quae solvuntur ab omnibus fidelibus catholicis, - de quibus Capitulum in sua propositione sine quacumque competentia decidere praesumit – dotationem meam resumere non audeo, quia necessitates dioecesis iam sunt tam gravissimae, ut fidelibus maiora tributa imponere non possim. Itaque donec adsunt bona ecclesiae immobilia, quae sustinere valent onus dotationis, non esse recendendum censeo a forma dotationis anno 1921 ab ipso Capitulo Budissinensi provisa.
37v
V. Attentis circumstantiis oeconomicis praestationes nunc a Capitulo propositae etsi sunt minores prioribus, tamen non solvuntur facilius, nam Capitulum ex sua administratione bonorum facilius res naturales pro victu etc. praestare potest, quam maiorem summam pecuniae. Ideoque non est intellegendum, cur Capitulum praecise illas praestationes sibi leviores abrogare intendit, augendo summam pecuniarum, quam pro tempore vix solvere potest.
Itaque omnibus mature perpensis concludendum mihi videtur dotationem anno 1921 a Capitulo ad St. Petrum Budissinsi futuris Episcopis dioecesis Misnensis sollemnissime promissam omnino praeferendam esse novis propositionibus Capituli Excellentiae Vestrae transmissis, quibus consentire non possum salvo semper iudicio Sanctae Sedis.
Qua de causa liceat mihi Excellentiae Vestrae adiungere petitionem, ut Sanctae Sedi simul cum expositione Capituli etiam proponantur observationes meae supradictae. Vix dubito, quin etiam Excellentia Vestra consentiat humillimae meae petitioni, scilicet ut dotatio Episcopi Misnensis sub prominentissimus auspiciis Excellentiae Vestrae anno 1921 a Capitulo sollemniter promissa, firma maneat neque immutetur iuxta nova Capituli consilia. Ut autem quaetio pro futuro liberae deliberationi Capituli omnino sit subtracta et inprimis in novis Statutis Capitularibus, quae brevi tempore a Capitulo ad approbationem mihi proponentur, dotatio Episcopi Misnensis stabili et fixo modo iuxta documentum obligationis a Capitulo anno 1921 susceptae
38r
definiri possit, humillime peto, ut Sancta Sedes approbationem et confirmationem dotationis a Capitulo Budissinensi futuris Episcopis dioecesis Misnensis anno 1921 promissam in forma speciali concedere non dedignetur.
Excellentiae Vestrae
addictissimus servus in Domino
(sig.) Christianus Schreiber,
Episcopus Misnensis.
Empfohlene Zitierweise
Schreiber, Christian an Pacelli, Eugenio vom 02. Februar 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18614, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18614. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.