Dokument-Nr. 18636
Fritz, Karl an Pius XI.
Freiburg im Breisgau, 27. April 1927

Beatissime Pater!
Carolus Archiepiscopus Friburgensis et provinciae Rheni superioris Metropolita ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus exponit quae sequuntur:
Vicarius foraneus huius urbis Friburgensis a me rogavit, ut pro advocato Doctore Ferdinando Kopf hic habitante, qui die 30. Mai a.c. diem suum natalem septuagesimum aget, gratiam aliquam a Sanctitate Vestra impetrem. Quas preces Sanctitati Vestrae libenter offero, et quod virum, de quo agitur, gratia aliqua Apostolica dignissimum esse puto et quod ei signum aliquod honoris a Sanctitate Vestra concessum procul dubio summo gaudio esset.
Doctor Ferdinandus Kopf, ubi primum munere advocati functus est, in primo ordine virorum illorum vere catholicorum stetit, qui in terra Badensi et in hac urbe Friburgensi rebus catholicis inserviebant. Primo nonnullos annos munere iuris consulti in hac curia fungens Archidioecesi nostrae multas utilesque operas praestitit. Postea ad comitia terrae Badensis deputatus et deinde etiam huius corporis praeses electus iura sanctae ecclesiae catholicae fortissimo semper
169v
animo temporibus licet iniquissimis defendit. Qui quoque praeses regionis Friburgensis electus, concilio civium urbis praefectus necnon senator creatus non solum bono publico consuluit sed etiam virum vere catholicum pioque ac sincero in ecclesiam animo semper ductum omni tempore se praebuit. Multos iam annos munere consiliarii in consilio administrationis ecclesiae paroch. ad St. Martinum Ep. necnon in consilio administrationis ecclesiastico pro tota urbe constituto fungitur ac ut praeses consiliorum administrationis pro diario catholico huius urbis et pro schola puellarum, cui nomen "Katholisches Institut", constitutis de rebus quae ad diaria catholica quaeque ad scholas catholicas pertinent, optime meritus est. Accedit denique, quod ipse cum tota familia sua, cui tribus filiabus tenera aetate praemature mortuis unicus tantum filius superest, officia vitae catholicae pie ac diligenter implet ita, ut omnibus optimo exemplo sit.
Quae cum ita sint, liceat mihi, dictum dominum Doctorem Ferdinandum Kopf advocatum Sanctitati Vestrae, ut honore aliquo ornetur, enixe commendare ac deditissime rogare, ut cruce comitum Ordinis St. Gregorii benignissime decoretur.
170r
Pro qua gratia etc.
Sanctitatis Vestrae
servus humillimus et in Christo filius
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an PiusXI. vom 27. April 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18636, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18636. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 25.02.2019.