Dokument-Nr. 18670

Böser OSB, Fidelis: Testimonium morum
pertinet ad Don Venceslaus Lucasewicz, qui a die 1. Aug. 1926 commoratur in nostro Monasterio ad S. Martinum de Beuron . Beuron, 12. Juni 1927

Don Venceslaus Lucasewicz a die 15. octobris 1926 coepit incumbere studia sacrae theologiae in nostra schola theologica. Frequentavit cursus theologiae dogmaticae et moralis; necnon introductionis in sacras Scripturas Veteris Testamenti, Patrologiae, Liturgiae.
Quibus in studiis industria vigebat et alacritate ac, licet lingua germanica, qua in scholae institutionibus utimur, nondum satis polleret, tamen studiorum fini bene satisfecisse censendus est.
Laudanda est eius disciplina in vita communi nostri monasterii probata. Insueto eius moribus nostrae vitae instituto facile concordabat ac semper in pace et animi nobilitate nobiscum conversatus est. Pro innata morum et ingenii honestate bonam spem praebet munere sacerdotis digne eum esse functurum.
P. Fidelis Böser
O.S.B.
p. t. Subprior
Empfohlene Zitierweise
Böser OSB, Fidelis, Testimonium morumpertinet ad Don Venceslaus Lucasewicz, qui a die 1.Aug. 1926 commoratur in nostro Monasterio ad S.Martinum de Beuron , Beuron vom 12. Juni 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18670, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18670. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 25.02.2019.