Dokument-Nr. 18721
Schreiber, Christian an Pius XI.
Bautzen, 15. Juli 1927

Beatissime Pater!
Christianus Schreiber, Episcopus dioecesis Misnensis in Germania, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humillime audet Sanctitati Vestrae referre de immensa tempestate, quae partem dioecesis suae devastavit, necnon suppliciter implorare, ut Sanctitatis Vestra in quantum fieri poterit miseris afflictis auxilium benigne praebere non dedignetur.
Media fere nocte a die 8. usque ad 9. huius mensis vallis fluminis "Müglitz" et vallis fluminis "Gottleuba" magnis fluctibus sunt devastatae. Nubes quasi diruptae sunt et immensitas aquarum totam vallem inundavit, domus et aedificia destruxit, pontes et vias diruit. Intra brevissimum tempus aquae fluctuantes ita crescebant, ut incolae domos relinquere seque ad fugam vertere non possent. 148 incolae proinde in fluctibus perierunt, praesertim in loco "Berggiesshübel", qui fere totus est destructus. Non adest familia, in qua non sit maeror et luctus. Parentes derepente orbati sunt infantibus, et infantes parentibus. Omnes vero incolae illius regionis in maximam miseriam et calamitatem inciderunt, nam fere omnia sua amiserunt, quia fluctus e domibus et viis omnia subluerunt et deleverunt. Summa omnium damnorum transcendit 90 millionum marcarum. Maximam ceperunt damnum oppida vel vicus Berggiesshübel, Gottleuba, Pirna, Glashütte, Haeselich, Weesenstein, Dohna, quae pertinent ad nostras paroecias Pirna et Heidenau.
In loco Berggiesshübel etiam oratorium publicum, in quo pro catholicis illius regionis inter haereticos valde dispersis semel in mense sacrosanctum Missae sacrificium celebratum est, omnino demolitum est fluctibus, paramenta aliaque ad Missam necessaria sunt deleta.
23v
Etsi iam Gubernium civile pluresque alii auxilium praebuerunt, et ipse mandavi, ut in omnibus paroeciis dioecesis meae preces ad Deum effunderentur pro tanta calamitate afflictis necnon pecuniae colligerentur pro amovenda gravissima inopia et damnis resarciendis.
Audeo etiam Sanctitatem Vestram humillime adire suppliciter petendo, ut Sanctitas Vestra, in quantum fieri poterit, miseris afflictis succurrere et pro amovenda inopia et egestate aliquam summam pecuniae benignissime concedere non dedignetur.
Quam Sanctitatis Vestrae benevolentiam et largitatem acatholici illius regionis, qui numero catholicos valde superant, grati venerabuntur, catholici vero praedicta calamitate afflicti tamquam speciale amoris pignus ab amantissimo patre ipsis datum in perpetua retinebunt memoria; omnes autem Germaniae incolae sive catholici sive acatholici denuo recordabuntur maximorum benficiorum, quae ad sublevandam Germanorum egestatem et ad eorum afflictiones mitigandas Sanctitas Vestra annis elapsis benignissimo ex corde praestitit.
Sanctitatis Vestrae
humillimus et oboedientissimus servus
Christianus Schreiber,
Episcopus Misnensis.
Dr. Köhler.
Empfohlene Zitierweise
Schreiber, Christian an PiusXI. vom 15. Juli 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18721, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18721. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 25.02.2019.