Dokument-Nr. 1875
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an Pacelli, Eugenio
Eichstätt, 16. Mai 1920

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Causa aedificii, in quo Curia episcopalis et habitatio Praepositi habentur, maximam curam mihi et Capitulo praebet. Translatio nempe habitationis Praepositi in aliam partem aedificii pro bono dioecesis nobis omnino videtur esse necessaria. In nova enim constitutione regni omnes res mixtae, quas ministri potestatis civilis hucusque executi sint, curiae episcopali reservantur ideoque plures personae pro laboribus in curia perficiendis constitui pluraque cubicula praepari debent. Huic necessitati occurri omnino non potest, nisi habitatio Praepositi in aliam partem aedificii transferatur.
Praepositus executionem rei usque ad obitum suum differre desiderat. Ego huic desiderio consentivem sub conditione, ut gubernium pecunias ad adaptionem necessarias ita concederet, ut executio tardius fieri posset. Nunc vero incidit aliquid plane novum, hucusque mihi ignotum. Cognovi nempe, dilationem esse impossibilem, quia summa pecuniae, 364.000 marcae, a deputatis et gubernio iam concessa est simulque decretum editum est, ut labores in supradicto aedificio immediate inciperentur et quantum fieri potest, hoc anno finirentur. Alias vero sperari non potest, dictam summam anno futuro praeberi, si res denuo in camera deputatorum tractaretur.
Peto instantissime, ut hoc novum S. Congregationi Consistoriali submittatur, forsan telegraphice. Dioecesis vero ex se insufficiens est pro tanta summa procuranda et damnum ei inferretur irreparabile, si tanta summa iam a gubernio concessa ad translationem habitationis Praepositi non adhiberetur. Ex summa dicta apparet, novam habitationem Praepositi dignitati omnino fore dignam.
In tota civitate Episcopi nemo est (uti mihi certum est), qui hanc translationem indigne forat; initiati vero capere non possunt, cur Praepositus bonum commune dioecesis negligere intendat. Nullus sacerdos ex dioecesi ortus, parvum incommodum, alteram scalam pro bono communi dioecesis ascendendi denegaret.
Summa cum reverentia persisto
Excellentiae Vestrae
indignus servus
+ Leo, Ep. Eystetten.
Empfohlene Zitierweise
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an Pacelli, Eugenio vom 16. Mai 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1875, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1875. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 14.01.2013.