Dokument-Nr. 18919
Hugo, Ludwig Maria an Pius XI.
Mainz, 27. Juni 1927

Copia!
Beatissime Pater,
Infrascriptus Episcopus Moguntinus ad solium Sanctitatis Vestrae provolutus humillime quae sequuntur exponit:
Moguntiae antiquissima et celeberrima est ecclesia cathedralis, mille abhinc annis in honorem S. Martini Turonensis Episcopi et Confessoris erecta.
Sublicis, quibus fundamenta huius ecclesiae imposita sunt, decursu saeculorum putrefactis, amplissimum templum arte et historiae memoria valde conspicuum ruinam minabatur, columnis et parietibus et muris turrium e linea perpendiculari partim iam declinatis, id quod ex imaginibus, quas vocant photographicas, hisce litteris acclusis lucide apparet.
Tanto periculo illico occurrendum esse omnibus ad quos pertinebat, immo omnibus civitatis Moguntinae et reipublicae civibus omnino persuasum erat.
Ut praesto essent sumptus, qui ad tantum reficiendi aedem sacram S. Martini opus statim inchoandum impendendi erant, gubernium reipublicae Germanicae, quam Imperium Germanicum vocant, gubernio reipublicae Hassiae et per dictam rempublicam Hassiae nobis decies sexies centena et unde-sexaginta milia centumduodeviginti marcos - 1.659.118 marcos - nutuo dedit. Ex adiunctis, sub quibus nominata summa nobis mutuabatur, colligere debuimus hanc pecuniae summam titulo colorato mutui ad refectionem ecclesiae cathedralis ab imperio dono dari nec unquam reddendam esse.
Paulo vero abhinc gubernium Germanicum a dioecesi Moguntina ea quae sequuntur exegit:
76v
a) pro mutuo 1.659.118 marcorum dioecesi Moguntinae dato a die 1 Julii 1928 interusurium duorum marcorum pro unoquoque centenario et anno solvendum erit, quod foenus unoquoque anno die 31 Decembris persolvendum est, prima vice die 31 Decembris 1928.
b) Mutuum dioecesi datum exstinguendum est per ratas annuas centenorum milium marcorum, quae die 1 Julii uniuscuiusque anni, prima vice die 1 Julii 1923 reddendae erunt.
Infrascriptus, gubernio Germanico haec postulante, Berolinum profectus cum administro rerum pecuniarum gerendarum et redituum publicorum (ministro delle finanze) rem egit eumque edocuit de exhausto diocesis Moguntinae aerario. Inprimis praefatum administrum certiorem fecit dioecesi Moguntinae opes requisitas ad reficiendam ecclesiam cathedralem Moguntinam nullo modo suppetere, immo expensas pro sustentatione sacerdotum dioecesis et pro seminario clericorum faciendas vix conquiri posse.
Infrascriptus praeterea declaravit facultates deficere, quibus mutuum, ut a gubernio requirebatur, per ratas annuas exstingui posset; mutuum nonnisi pecuniis modo extraordinario acceptis reipublicae reddi posse.
Et re quidem vera iam ex reditibus imperii per ministerium rerum internarum gerendarum (ministero dell'interno) pro ecclesia cathedrali Moguntina, utpote pro monumento arte et historia celeberrimo, pecuniae haud exiguae dono datae sunt et praeterea licentia nobis concessa est instituendi pro ecclesia cathedrali aleas sortium (giuochi del lotto) et sic comparandi pecunias necessarias.
Quae cum infrascriptus exposuisset, administer rerum pecuniarum affirmavit, si dioecesis Moguntina anno 1932 opibus ad exstinguendum de-
77r
bitum adhuc destitueretur, fieri posse, ut denuo de hac re ageretur et postulata mitigarentur.
Praeterea administer concessit, ut summa residua 322.000 marcorum mutui 1.659.118 marcorum, quae hucusque nobis nondum persoluta erat, statim persolveretur, si infrascriptus litteras testantes mutuum 1.659.118 marcorum a dioecesi Moguntina acceptum subsignasset. Exemplum harum litterarum mutuum acceptum testantium hisce accluditur.
Sicuti ex documento accluso apparet, subsignatio ab infrascripto necnon a capitulo cathedrali facta tunc solummodo valorem suum nanciscetur, si Sanctitas Vestra facultatem ad mutuum exposito modo accipiendum rite concesserit.
Quare infrascriptus ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime petit talem licentiam. Dignetur vero Sanctitas Vestra, si licentiam petitam dare statuerit, quocumque modo declarare, supposita voluntate gubernii succurrendi huic cathedrali etiam mediis extraordinariis, si necessitas id postulaverit, hanc licentiam posse impertiri,
Et Deus ...
(sig.) + Ludovicus Maria,
epps Moguntinus.
Empfohlene Zitierweise
Hugo, Ludwig Maria an PiusXI. vom 27. Juni 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18919, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18919. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 25.02.2019.