Dokument-Nr. 19480

Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes): [Kein Betreff]. [Eichstätt], vor dem 17. April 1920

Ampliatio Cancellariae episcopalis omnino est necessaria et nunc urget, si futura rerum conditio et nova Curiae munia considerantur. Cum aliter quam modo supra exposito huic necessitati occurri non possit, petitionem valde commendo; et quia translatio propter bonum totius dioecesis instituitur, Sanctitatem Vestram enixe exoro, ut fieri possit etiam contradicente hodierno Praeposito Capituli; simulque testor, novam habitationem Praeposito praeparandam, quae propter culinam etc. octo ampla cubicula, lucida et a parte viae civitatis largissimae sita habebit, dignitati Praepositurae admodum congr[ua]. Hortus aedificio adjacens sicut hucusque Praepositi usufructuarii erit.
+ Leo, O.S.B.
Epps. Eystetten.
Empfohlene Zitierweise
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes), [Kein Betreff], [Eichstätt] vom vor dem 17. April 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19480, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19480. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 29.01.2018.