Dokument-Nr. 19706
[Sproll, Johannes Baptista] an Pius XI.
Rottenburg, 25. Oktober 1929

Copia
Beatissime Pater,
Quae Codex Juris Canonici de iure patronatus sancivit, apud nostrates nonnullas diffcultates moverunt. Initio saeculi undevicesimi permulta bona ecclesiastica monasteriorum, Capitulorum, Collegiorum per summum recessum Ratisbonensem anno 1803 (Reichsdeputationshauptschluß) nonnullis principibus et comitibus assignata sunt; saecularisationis nomen auctores huic spoliationi invenerunt. Dicti nobiles omnes ius patronatus in paroecias et benficia, quae antea ad Religiosas Familias atque Ecclesiasticos Ordines nunc exstinctos vel patronatus iure pertinuerant vel cum illis coniuncta erant, sibi vindicaverunt et usque nunc exercuerunt.
Notum est Gubernia tunc temporis iurisdictionem de iurepatronatus sibi vindicasse et ad beneplacitum de hoc iure disposuisse, Ordinarios autem rerum ecclesiasticarum ordine bellis et rerumpublicarum eversionibus turbato hanc iurium ecclesiasticorum usurpationem non potuisse impedire. Immo non defuerunt Ordinarii, qui iura patronatus usurpata tamquam legitima agnoscerent; ex. gr. Ordinarius
2v
Constantiensis nonnullis principibus, qui paroecias monasterio incorporatas redotaverunt, ius patronatus competere declaravit; itemque ius patronatus reale, quae Religiosae Familiae obtigerat, donatione praedii e parte hominis laici, reviviscere opinabantur canonistae, postquam saecularisatione praefatum praedium homini nobili assignatum fuit.
Medio saeculo undevicesimo Episcopi Germaniae iura Ecclesiae repetere coeperunt, imprimis Episcopi Provinciae Superrhenanae die 18. Junii 1853 in urbe Freiburg i.B. litteris memorabilibus liberalismi et Josephinismi errores impugnantes, guberniis et principibus, quae sint Episcoporum iura, libere aperuerunt. Successus non plane defuerunt. Gubernium regni Württemberg cum Sede Apostolica tractationes iniit, quarum fructus fuit Conventio inter Sanctitatem Suam Pium IX Summum Pontificem et Majestatem Suam Serenissimam Guilielmum I. Virtembergae Regem d. 8. April. 1857. Quae Conventio a deputatis regni non est approbata et eius loco anno 1862 legem Guberium tulit de rebus ecclesiasticis in regno Württemberg ordinandis.
Art. IV huius Conventionis declaratur Episcopo competere ius beneficia omnia exceptis iis, quae Juri Patronatus legitime adquisito subiacent, conferendi.
Cum ante Conventionem Rex sibi ius vindicasset et etiam exercuisset, nominandi omnes parochos, dum tractabatur de ineunda Conventione, adduci potuit, ut duos legatos
3r
nominaret, qui una cum iurisconsulto Ordinarii Rottenburgen. Adulpho Vogt, singulos iuris patronatus titulos qui a Gubernio proferebantur, examinarent. Legati Regis secuti iurisprudentiam illius aetatis omnipotentiam Civitatis defendentis hasce regulas statuerunt: „Jus Patronatus reale laicorum, si ad manus Societatis seu Familiae ecclesiasticae transit, qualitatem patronatus laicalis non amittit nec coniunctio realis iuris patronatus cum aliquo praedio incorporatione paroeciae solvitur. Jus patronatus per recessum summum Ratisbonensem transire potuit ad possessores bonorum ecclesiasticorum; Gubernium saltem aliquam partem habet iuris patronatus, si paroeciae de novo dotatae et curiis ab ipso instructae sunt."
Post diuturnas tractiones diviso paroeciarum inter Regem et Episcopum ad finem perducta est. Quae divisio Eminentissimo Cardinali de Reisach proposita eius assensum non illico assecuta est, quippe quae cum canonum praescriptis non plane consona esset. At ut res ecclesiasticae in regno Württemberg facilius et promptius componerentur, Sancta Sedes tolerantia quadam in hac quaestione concessiones Regi Württembergiae indulsit.
Anno Conventionem insequenti Episcopus Lipp relationem de Conventionis executione Romam misit, et quod attinet articulum IV supra laudatum, quae ordinasset, Sanctae Sedi nuntiavit (fol. adn. 1). Rescriptum Eminentissimi Cardinalis Antonelli (nr. 2), alteram relationem Episcopi ex anno 1859 (nr. 3) et
3v
alterum Rescriptum Cardinalis (nr. 4) adneximus.
Plurima sc. ca 66 inter homines privatos iura patronatus in dioecesi Rottenburgen. ab initio saeculi undevicesimi habuit Princeps de Thurn et Taxis, cui monasteria Marchtal et Neresheim aliaque bona ecclesiastica saecularisatione assignata fuerant. Per decennium cum Principe tractatum eique pro 44 beneficiis ius patronatus concessum est, in quibus etiam pro paroeciis et cappellaniis, quas saecularisatione adeptus erat quasque redotaverat. Alia (22) iurapatronatus Episcopus Lipp, quia nullo alio titulo nisi saecularisatione fulciri poterant, legitime adquisita non esse declaravit. Nam ante annum 1803 monansteriis vel capitulis istae paroeciae incorporatae fuerant. Quare Episcopus nonnullas praesentationes Principis de Thurn et Taxis non recepit, sed pro istis paroeciis vicarios oeconomos nominavit. Reputans vero hoc remedium animarum saluti non inservire hocce pactum cum Principe de Thurn et Taxis die 1/13. Maii 1864 iniit:
1) Episcopus agnoscit ius patronatus Principiis super dictas (22) paroecias in regno Württemberg sitas tamquam legitimum.
2) Princeps nonnisi candidatos dignos et habiles, concursu generali probatos praesentabit.
3) Princeps Episcopo catalogum competitorum cum eorum testimoniis mittet; e quorum numero‚ Episcopus tres candidatos digniores designabit addito ipsius super illos testimonio.
4r
Princeps ex his tribus unum Episcopo praesentabit reservato sibi iure etiam alium per exceptionem praesentandi ab Episcopo non designatum.
4) Hoc pactum vim habeat etiam pro succesoribus paciscentium. Secundum hoc pactum Princeps de Thurn et Taxis ab anno 1864 usque ad an<n>um1  1919 ius patronatus exercuit; pro 44 beneficiis plenum ius patronatus, pro 22 Ternam sic dictam habuit.
Postquam Codex Juris Canoici obligandi vim habere coepit et Constitutio nova Reipublicae Germanicae die 11. Augusti 1919 data est edicens in articulo 137: <„>2 Unaquaeque societas religiosa res suas suo iure ordinat et administrat<„>3 et insuper lex fundamentalis reipublicae Württemberg declaravit: „Jurapatronatus Status et Institutorum publicorum sublata sunt; cetera iurapatronatus ab ecclesiis regulantur" (§19 Constitutionis Württembergicae), Episcopus Paulus Guilielmus de Keppler anno 1919 per litteras circulares ad normam can. 1451 CJC patronos, ut iuri patronatus renuntiarent, invitavit et admonuit,
1) ut iura patronatus legitimis probationibus evincerent;
2) iura patronatus per saecularisationem sic dictam adquisita ab Ordinario non posse legitima declarari, sed cessasse.
Patroni partim documentis productis iuspatronatus evicerunt partim obligationem comprobandi ius patronatus tamquam in possessione constituti negaverunt asserentes Episcopi esse
4v
illegitima iura sua demonstrare, pars exigua renuntiavit. Nonnulli praescriptionem invocabant excipientes se iurapatronatus saecularisatione adquisita ultra saeculum possidere neque ea cessuros esse.
Cum Episcopous Paulus Guilielmus de Keppler, anno 1926 defunctus, anno 1925 paroeciam Laudenbach, cuius ius patronatus anno 1803 Princeps de Hohenlohe-Bartenstein usurpaverat, postquam principem de illegitima illius acquisitione monuit, sine interventu Principis libere contulisset, Princeps de Hohenlohe-Bartenstein actionem petitoriam instituit apud officialatum Rottenburgen. postulans, ut decerneretur ius patronatus in paroeciam Laudenbach sibi competere. Sententia trium iudicum lata die 15. Aprilis 1926 hunc habet tenorem: „Princeps de Hohenlohe-Bartenstein ius patronatus ad paroeciam Laudenbach exstitut<l>o4 legitimo sibi competere non probavit. Quare eius postulatio reiicienda est de paroecia Laudenbach liberae collationi Episcopi subiacet."
Quam sententiam altera instantia, ad quam Princeps appellavit, i. e. Judicium metropolitanum Friburgense praeside Excellentissimo et Reverendissimo Archiepiscopo Carolo Fritz confirmavit die 5. Junii 1928.
Interim nonnullae paroeciae, ad quas Princeps de Thurn et Taxis usque nunc praesentaverat, vacaverant, scilicet Ohmenheim, quae ad monasterium S. Benedicti in Neresheim, Ballmertshofen, quae ad Capitulum Augustanum, Frankenhofen, quae ad mona-
5r
sterium Salemitanum pertinuerat, quorum bona per saecularisationem Principi de Thurn et Taxis obtigerant. Episcopo se dictas paroecias libere collaturum esse scribenti Princeps de Thurn et Taxis respondit se cum Episcopo Lipp die 1/13. Maii 1864 convenisse de exercitio iuris patronatus super paroeciis, quae olim ad religiosas familias nunc exstinctas pertinuerant. Episcopo vero infrascripto dubia varia orta sunt de valore pacti inter Principem et Episcopum Lipp anno 1864 initi. Videtur mihi Episcopus Lipp mandata Sanctae Sedis transgressum esse (vide fol. adn. 1) et Principi ius iuripatronatus simile consessisse auctoritate Sedis Apostolicae non munitus nec postea pro hac concessione confirmationem Sedis Apostolicae impetrasse. In actis quidem nihil invenitur. Altera e parte Princeps declarationem nullitatis huius pacti aegerrime fert et pro eius validitate excipit. Sedem Apostolicam rescripto diei 3. Oct. 1859 Episcopo facultatem concessisse litem componendi ad exemplum conventionis cum rege Württembergiae. Verbum „nequit" in Rescripto Pontificio non irritare pactum, praeterea se adiuvari praescriptione et alia. Princeps actionem petitoriam apud Officialatum instituit flagitans, ut sibi ius, quo usque adhuc potiebatur, adiudicaretur. Ut infrascriptus episcopus in hac materia spinosa tutius procedat, liceat ipsi haecce dubia proferre: Quaeritur,
1) an pactum Principis cum Episcopo habendum sit irritum, cum sit extortum Episcopo, qui saepius iura ista non legitime
5v
adquisita esse declaraverat et, tantummodo ut animarum saluti prospiceret et paroecias per longius spatium vacare nollet, terminos mandati sui transgressus est.
2) an ad dirimendam causam litem per transactionem componere liceat et concedere Principi exercitium iruris5 patronatus in dictas paroecias per modum Ternae, ita tamen, ut libelli supplices competitorum non ad Principem, sed directe ad Ordinarium mittantur et ex ipsorum numero Episcopus tres candidatos designet, e quibus Principi unum praesentare liceat?
3) an Principi per modum Ternae praesentanti competant iura honorifica patronorum et imponenda sint onera seu officia patronorum (can. 1455,3o, 1469 § 1 a CJC), imprimis onus redotandi, cum reditus paroeciarum ita defecerint, ut paroeciae conferri nequeant. Ab anno 1923 usque adhuc Episcopus reditus complevit assignata parochis summa e stipe a Gubernio Episcopo annuatim solvenda et e vectigalibus ecclesiasticis a parochianis et ab omnibus dioecesanis exigendis.
4) an ordo, secundum quem onus reficiendi ecclesiam paroecialem incumbit patrono ante paroecianos, (can. 1186,2 CJC) locum habeat etiam pro augenda parociae dote. Princeps de Thurn et Taxis hanc profert sententiam: „Episcopo praesto sunt stips Gubernii et vectigalia ecclesiastica paroecianorum et dioecesanorum; quare parochorum mercedem
6r
solvere potest quin quid patronus addat." Quid si deputati collegii pro concedendis Episcopo vectigalibus ecclesiasticis constituti votis suis renuant augmentum dotis paroeciarum patronatui obnoxiarum praebere e vectigalibus ecclesiasticis?
5) an iurapatronatus non solum personalia, sed etiam realia per saecularisationem bonorum Familiarum religiosarum exstincta sint.
6) an iuspatronatus in beneficia, quorum dotationem e bonis saecularisatis Ordinarius acceptavit et confirmavit adiudicato immerito redotatori iure patronatus, Episcopo liceat tolerare.
Et Deus etc.
Diesem Schreiben Sprolls waren vier Anlagen beigefügt:
1. Lipp an Pius IX. von vor dem 20. Oktober 1858,
2. Antonelli an Lipp vom 20. Oktober 1858,
3. Lipp an Pius IX. von vor dem 3. Oktober 1859 und
4. Antonelli an Lipp vom 3. Oktober 1859.
1Hds. vermutlich von Pacelli hinzugefügt.
2Hds. von unbekannter Hand hinzugefügt.
3Hds. von unbekannter Hand hinzugefügt.
4Hds. von unbekannter Hand korrigiert.
5Masch. durchgestrichen.
Empfohlene Zitierweise
[Sproll, Johannes Baptista] an PiusXI. vom 25. Oktober 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19706, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19706. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 20.01.2020.