Dokument-Nr. 19719
Pius XI. an Friedrich August III. von Sachsen
[Vatikan], 30. Juni 1927

copia
Serenissimo Principi Regi Friderico Augusto de Saxonia
Pivs Pp XI
Rex Serenissime salutem et apostolicam benedictionem.
Id nuper fecit praeclara tua humanitas ut cum annos septuaginta, Dei beneficio, compleremus, per officiosas litteras non modo Nos gratulationibus, sed etiam faustis votis, tuorum quoque nomine, prosequereris. Uti par fuit, valde jucunda Nobis ista tua officia et studia acciderunt; eo magis quod fidelem Te Ecclesiae sanctae filium profitebaris. Itaque debitas Tibi grates de re agimus, vicissimque Nos Tibi felicia et salutaria omnia enixe a Deo precamur: quorum quidem caelestium munerum quasi praenuntiam, itemque paternae benevolentiae Nostrae testem Apostolicam Benedictionem esse volumus, quam Tibi, auguste Rex, universaeque tuae Domui effuso animo impertimus.
Datum Romae apud Sctm Petrum, die XXX mensis Junii anno MCMXXVII Pontificatus Nostri sexto.
Pius Pp XI.
Empfohlene Zitierweise
PiusXI. an Friedrich AugustIII. von Sachsen vom 30. Juni 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19719, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19719. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 25.02.2019.