Dokument-Nr. 20153
Kessler OFMCap, Joseph Anton (Taufname: Karl) an Sincero, Luigi
St. Ottoheim, 31. Oktober 1929

Eminentissime Princeps,
Inter omina, quibus vicesimo quinto consecrationis episcopalis anniversario me haud pauci e clericis et laicis prosequebantur, illud me maxime movit, quod Eminentia Vestra Reverendissima ad me, tenuem episcopum in exilio degentem, misit.
Quae res admodum iucunda arque optata mihi persuasit, non unum Sanctissimum Patrem in Urbe esse, qui toto pectore fortunam a Deo mihi prosperam reditumque felicem ad gregem delectissimum mihi creditum adprecetur. Quam ob rem vix dicere queo, quantopere Eminentiae Vestrae consolatio me mediis exilii tribulationibus recreaverit et spem meam in Deum providum erexerit.
Peto igitur, ut haec verba signum testemque grati mei animi Eminentia Vestra recipiat.
Quod dum oro devotissime, sacratam dexteram osculor,
Eminentiae Vestrae Reverendissimae
Obediens et humilis servus
+ Josephus Kessler,
Episcopus
3r, mittig am oberen Seitenrand hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "giunto 11 novembre 1929".
Empfohlene Zitierweise
Kessler OFMCap, Joseph Anton (Taufname: Karl) an Sincero, Luigi vom 31. Oktober 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20153, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20153. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 20.01.2020.