Dokument-Nr. 20160

Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo: S. Congregatio de Seminariis
et Studiorum Universitatibus

Decretum. Rom, 16. Juli 1927

Riservata
Ssmus D. N. Pius PP. XI, cui nihil antiquius quam ut doctrina catholica sarta tectaque sit, omnem cogitationem et vigilantiam suam in illa convertere numquam desistit Athenaea, in quibus doctrina ipsa traditur, praesertim in Universitates et Facultates. Quo autem huiusmodi traditio tutior sit atque praestantior, Beatissimus Pater haec, quae sequuntur, decrevit:
1º Omnes, quibus de iure seu officio suo spectat electio vel assensus in electionem illorum, qui ad munus docendi disciplinas theologicas, iuridicas, philosophicas et sociales designantur, antequam electionem ipsam perficiant vel assensum praestent, Candidatorum nomina, eorumque titulos, ad hanc deferant Sacram Congregationem, eiusque exspectent responsum.
2º Iidem ad hanc ipsam Congregationem mittere satagant:
a) relationem de statu Universitatis seu Facultatis, tertio quoque anno;
b) exemplar operum, tum quae edita sunt vel erunt sive ab iis qui docent sive ab iis qui praesunt, tum quae, auspice ipsa Universitate vel Facultate, edi contingat.
Romae, ex Secretaria S. C. de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die 16 mensis Iulii anni 1927.
Caietanus Card. Bisleti, Praefectus
L. ╬ S.
+ Iacobus Sinibaldi, Episcopus Tiberiensis,
Secretarius
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano, S.Congregatio de Seminariiset Studiorum UniversitatibusDecretum, Rom vom 16. Juli 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20160, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20160. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 25.02.2019.