Dokument-Nr. 21405
[Gasparri, Pietro] an Bertram, Adolf Johannes
Vatikanstadt, 06. Juni 1925

Em.me ac Rev.me Domine Mi Obs.me,
Rite accepi litteras tum Eminentiae Tuae cum istius Rev.mi Capituli, diebus datas 15, 23 Januarii et 17, 19 Maii huius anni, quibus Eminentia Tua et Capitulares nonnullas movent quaestiones de interpretatione quorundam Articulorum Concordatus cum Polonia initi, nec non commendant benevolentiae SANCTISSIMI PATRIS protectionem bonorum Capituli, in Polonia existentium.
Optime novit Eminentia Tua qua sollicitudine semper Sancta Sedes bona et jura istius dioeceseos, etiam nemine interveniente, defendere sategit: quod facere nec in posterum omittet.
Attamen haud parvae admirationi fuit huic Sanctae Sedi certa notitia illud rescire, quod postulata Eminentiae Tuae atque Capituli Wratislaviensis, SANCTISSIMO DOMINO directa, fuerint etiam isti Gubernio ad amussim transmissa.
Qua de causa, cum abunde et pluries Gubernio de iisdem quaestionibus satisfacerim, ab eo poteris Sanctae Sedis responsa petere.
Dum Deum precor ut Te diu sospitet, venerationis maximae in te meae sensa confirmo, quibus, manus tuas humillime osculatis, me profiteor libentissime
Eminentiae Tuae addictissimum
Empfohlene Zitierweise
[Gasparri, Pietro] an Bertram, Adolf Johannes vom 06. Juni 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 21405, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/21405. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 20.01.2020.