Dokument-Nr. 2678
[Litauische Priester] an Benedikt XV.
[Ohne Ort], vor dem 24. Februar 1918

Beatissime Pater.
Jam multoties Lituani tum per scripta, quae dicuntur memorialia, tum per legatos Sanctitati Tuae exponere et declarare adnitebantur, quomodo Poloni in Lituania per aliquot saecula auctoritate ecclesiastica et religioso [influxu] abuterentur abutanturque, ut Lituanos ad suam linguam moresque deserendos et polonicos accipiendos inducant.
Hi abusus prolixe veraciterque expositi sunt in memorialibus praesentatis Sanctitati Tuae anno 1906 a Lituanis dioecesis Vilnensis, anno 1912 a sacerdotibus lituanis eiusdem dioecesis et tandem anno 1917 a Delegatione Lituana in Helvetia. (Delegation du Conseille National Supreme). Sed, proh dolor, hujusmodi status huiusque perdurat durabitque quousque sedes episcopales Lituaniae Poloni vel polonizantes tenebunt. Jam autem abusus in scriptis modo memoratis expositi non solum maximo sunt dedecori Ecclesiae nec non detrimento nationi lituanae, sed et ipsi religioni catholicae periculum haud exiguum involvunt. Etenim illi, qui indifferentes seu liberales vulgo dicuntur, magis magisque clamores de iniuriis nationi lituanae ab Ecclesia illatis excitant atque haece modo animum hostilem aversionemque erga ecclesiam et Summum Pontificem crescere faciunt.
Quare nos dioecesis Vilnensis presbyteri lituani
65v
de sede Vilnensi vacante certiores facti ad pedes Tuae Sanctitatis prostrati iterum iterumque deprecamur obtestamurque, ut urbi capitali lituanae Vilnius (Vilna) praeficere digneris huiusmodi pastorem, qui et zelo fidei plenus et origine, lingua moribusque verus sit Lituanus. Simulque putare audemus Dominum Constantinum Olševskis, canonicum capituli Samogitiensis, cuius merita Ecclesiae et patriae in universa Lituania nota sunt, omnino dignum esse, ut Sedi Vilnensi pastor constituatur.
Sanctitatis Tuae
servitores et filii
Alexius Racevitschius parochus ecclesiae Punensis
Alfonsus Petrulis, parochus ecclesiae Pivošuviensis
Joannes Carvelis, parochus ecclesiae Biršfanensis
Paulus Burbulis parochus ecclesiae Niemanurnensis
Joannes Kalornig – parochus ecclesiae Jeznensis
Cajetanus Čepanas parochus ecclesiae Kietovisensis
Alphonsus Varnas parochus ecclesiae Kaisziadorensis
Jozephus Balčiunas parochus ecclesiae Zižmorientis
Josephus Bučys parochus Ecclesiae Gegunžynensis
Josephus Vaitiekunas parochus Eccl. Kruvinis
Joseph Stasiunas parochus Eccl. Palomenensis
Justinus Auxstuolis adm. Eccl. Aukstackvarys.
Joseph Krunjalis parochus Užagoscensis
Sacerdos Petrus Vafiuškis Parochus Darsuniscensis
Sacerdos Antonius Rukas Vicarius ecclesiae Zižmorientis
Sac. Antonius Paxštys parochus eccl. Zoslensis
Parochus Kowalensis Ignatius Kozadevičius
Constantinus Paulavičius parochus ecclesiae Alitensis
Placidas Sarkauskas parochus ecclesiae Olavensis
Feliks Baltuszka parochus ecclesiae Niemonaicensis
66r

Casimirus Ribikausnas parochus ecclesiae Merkinensis
Casimirus Steberakas parochus Ecclesiae Niedzirgensis
Canonicus Josephus Kuchta
Josephus Bakšys, Dr. Theol. S., Capellanus cursum Paedagogicorum
Ladislaus Mironas decanus Merscensis
Joseph Stašys parochus ecclesiae in Varina
Constantinus Staševskis ex Vilna, apud Ecclesia Om. Sanctorum
Ladislaus Jezukievičius Rector ecclesiae St. Nicolai Vilnae
Miecislaus Reinis Dr. Phil. et Mag. Theol., Vilnae
Theodorus Brazys, Vicarius eccl. Cathedralis Vilnensis et Seminarii dioecesani Professor
J. Latvis capellanus scholarum
Sac. N. Solaliauskas, Curatus Stodrzensis.
Sac. Bernardus Lužedel administrator ecclesiae in Kalute
Sac. Joseph Breiza vicarius Daugensis
Sacerdos Febraranus Zyntel parochus Dudzuranensis
Sacerdos Christophorus Čibiras Mag. S. Th.
Clemens Maluimaluitušvicius Decanus Trocensis
Franciscus Buliansius Eccl. Cath. Vilnensis Vicarius
Benedictus Kristapinis parochus Eccl. Sloduciscensis
Michael Ruozis parochus Eccl. Kolesnikas
Paulus Krzeczkowski vicarius Radumensis
Franciscus Čaglis parochus Eccl. Novosvencianensis
Matthaeus Lajewski parochus Eccl. Labonarensis Mag. S. Th.
Hieronimus Jaculaius parochus Eccl. Linkmienis
Alexander Michajlo parochus Eccl. Kaltinensis
Alexander Raupelis parochus Eccl. Strunojcie
Raphael Juknys parochus Ecclesiae Klusczaonenis
Benediktus Verbickis vicarius Lorenaenensis
Parochus Lyntupensis Josephus Paralnis
Petrus Rudris parochus Korkošžysecudij
66v

Peter Prunskis Parochus Eccl. Polušensis
Nievolemus Vojšulis parochus Ecc. Dangeliscensis
Mathias Josefowiecz Cand. S. Th. Parochus Eccl. Przyjorni
Vincentius Bobinas administrator Ecclesiae Poringensi
Medardus Užumediki administrator Eccl. Frereczensis
Joannes Gudanis administrator eccl. Ceikine
Adamus Zaremba parochus eccl. Mielagianensis
Casimirus Bandzevier paroch. Malatensis
Joannes Malikanekas Vicarius Malatensis
Casimiurs Michniewsicz vicarius Vidzeniscensis
Julianus Svirskas Administrator filialis ecclesiae Skudutiškie
Antonius Stakszynskas parochus eccl. Giedrojsensis
Carolus Gusuleksagis parochus ecclesiae Lužanensis
Casimirus Lajewkis vicarius eccl. Giedrojensis
Vincentius Voitekumas-Curatus Ecclesiae Gabersensis
Decanus gedroicensis Sacerdos Joannes Nowiekos
Sac. Petrus Berones Parochus Bogudeviscensis
Sac. Daniel Bujvis Parochus Selvanensis
Joannes Kunigelis Parochus ecclesiae Sueszolensis
Casimirus Čibas Administrator Ecclesiae Kiewklensis
Sac. Casimirus Lesevičius Administrator Ecclesiae Corviensis
Presbyter Nikodemus Pakalka vicarius Širvintensis
Josephus Augunas Parochus Ecclesiae in Czabirnis
Ludovicus Kardelis parochus ecclesiae Mušiucensis
Empfohlene Zitierweise
[Litauische Priester] an BenediktXV. vom vor dem 24. Februar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2678, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2678. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 17.06.2011.