Dokument-Nr. 2939
Mause, Karl an Benedikt XV.
Trier, 22. Dezember 1921

Beatissime Pater!
Praepositus Capituli Mause et Canonici Capitulares Cathedralis Trevirensis ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provoluti sic exponunt:
Episcopus noster praeclarae memoriae Michael Felix Korum mortuus est die 4. Decembris anni currentis.
Vi traditionis plurium saeculorum, confirmatae per bullam "De salute animarum" anni 1821 canonicis ecclesiae cathedralis jus et officium competebat infra tres menses eligendi successorem in sede episcopali. Quod jus per revolutionem anni 1918 exstinctum esse, nemo nobis hucusque in forma authentica nuntiavit. Privata autem via comperimus, cum sedes episcopales Coloniensis et Paderbornensis post annum 1918 vacassent,
20v
electionem novi antistitis per capitula ecclesiarum istarum cathedralium apostolica decisione nonnisi pro hac vice permissam fuisse, postquam antea nuntius apostolicus Monacensis jus electionis in dubium vocaverat. Quapropter ante omnem actionem electoriam consuluimus archiepiscopum Coloniensem, metropolitam nostrum, Eminentissimum Cardinalem Schulte, quid nobis esset faciendum. Ille nobis promisit, se velle inquirere apud instantiam competentem, utrum nobis exercitium juris electorii permitteretur, et ante paucos dies nos certiores reddidit, nuntium apostolicum Monacensem sibi scripsisse, se non posse commendare Sanctae Sedi permissionem pro capitulo Trevirensi, episcopum eligendi.
Cum autem tum dioecesani tum gubernium civile instanter urgeant, omnem lapidem movendi, ut vacatura sedis episcopalis in temporibus hisce difficillimis quantum fieri possit, abbrevietur, petimus instanter et humillime
1°.) ut decidatur authentice, num jus electionis novi antistitis adhuc perduret, necne;
2°.) quodsi decidatur, jus istud amplius
21r
non perdurare, enixe rogamus, ut nobis eadem modo, sicut factum est in vacatura sedium episcopalium Coloniensis et Paderbornensis, pro hac vice liberum exercitium istius juris concedatur modo in Borussia hucusque usitato.
Ad istam petitionem faciendam sequentes nos duxerunt rationes:
1°.) votum ac sensus catholicorum ad dioecesim pertinentium.
Tota fere dioecesis occupata est per Francogallos. Notum est ex foliis publicis, Francogallos moliri annexionem territorii Rhenani. Nota sunt varia dicta Francogallorum, se solummodo exspectare mortem episcopi venerabilis, ut possint influxum exercere in res ecclesiasticas Trevirenses.
Fidelibus notum est, capitulis Coloniensi et Paderbornensi etiam post revolutionem permissum fuisse, pro hac vice episcopum eligendi. Quodsi nunc capitulo Trevirensi electio episcopi ab ecclesiastica auctoritate prohibeatur, nemo in tota Germania dubitaret, id esse factum instigantibus Francogallis.
Quod ad nos attinet, candide declaramus,
21v
nobis persuasum esse, Sanctam Sedem novum episcopum, etiamsi fieret sine capitulo, nominaturum esse nonnisi secundum principium inconcussum: "salus animarum suprema lex" secluso quovis respectu politico. Attamen apud fideles diffidentia semel exorta vix poterit per declarationes autoritativas exstingui. Certissime oriretur per exclusionem capituli ingens commotio animorum, probabiliter adhuc acuta et incensa ab inimicis sanctae ecclesiae, quae se dirigeret contra ipsam Sanctam Sedem. Fidelibus dioecesis per bellum tremendum valde tribulatis, per occupationem fere subjugatis, de ruina et paupertate patriae infelicis dolore vehementi repletis, cogitatio esset insupportabilis, Francogallos ullum exercere influxum in eligenda persona successoris episcopi dioecesis germanissimae. Quapropter omnes desiderant, ut capitulum episcopi Korum electurum esse virum, qui non solum virtutibus et sensu ecclesiastico eminet, sed etiam sicut episcopus Korum compati possit miseriis et penuriis patriae, et gregi suae sit in temporibus nefastis virga et baculus. Ex rationibus hisce gravissimis impossibile
22r
nobis esset, voluntarie jure nostro cedere, si tamquam perdurans recognoscetur, quia propter salutem animarum et honorem ecclesiae non possumus tolerare, quod fiducia in neutralitatem politicam Sanctae Sedis hucusque tam firma concutiatur.
2°.) Exercitium juris electionis desiderandum est, etiam respectu gubernii civilis propter periculum conflictus cum regimine borussico. Istud enim considerat concordatum anni 1821 tamquam adhuc perdurans, donec supplebitur per novum concordatum, et omnes dotationes ex hoc concordatu profluentes pro episcopis, capitulis et administratione dioecesis adhuc solvit, quae dotationes si deessent, nec episcopus nec capitulum nec administratio dioecesis possent existere, praesertim in his difficillimis temporibus. Dubitamus an gubernium borussicum episcopum, qui non esset electus a capitulo, agnosceret. Ex altera parte promisit, in casu electionis per capitulum se velle abstinere ab influxu in ipsam electionem. Ex rationibus eisdem sicut populus catholicus
22v
valde desiderat gubernium civile, ut possit episcopus a nobis eligi. Necessarium nobis videtur in his temporum adjunctis evitare omnes conflictus et rem, sicut in Coloniis et in Paderborn factum est, modo simplicissimo componere et quidem quam primum, quia in mora esset periculum pro spiritu fidei et salute animarum.
Et Deus etc
Nomine capituli
Mause,
praepositus capituli Trevirensis,
praelatus domesticus.
20r, in der oberen rechten Seitenecke neben Pacellis hds. Vermerk "Allegato I al Rapp. N. 22938" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, notiert: "manca".
Empfohlene Zitierweise
Mause, Karl an BenediktXV. vom 22. Dezember 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2939, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2939. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.