Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 2948
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio
St. Peter (Breisgau), 20. Juli 1924

Rev. Dr. Guilielmus Burger, parochus ad S. Urbanum Friburgi, quem Rssus Dominus noster Archiepps Dr. Carolus Fritz, ut ad dignitatem episcopi auxiliaris evehatur, commendat, judicio meo ad hoc munus aptus est et dotibus optime instructus quae ad digne hoc munus implendum requiruntur.
Ipse a parentibus conspicuis oriundus inter consanguineos numerat duos sacerdotes avunculos, qui auctoritate et gradu ecclesiastico (erant enim decani) in Archidioecesi nostra ceteris sacerdotibus antecellebant.
Rev. Dr. Burger studiis humanioribus, quae in gymnasio addiscenda traduntur aeque ac studiis philosophicis et theologicis in Universitate
4v
Friburgensi rite absolutis in Seminario ad St. Petrum prope Friburgum me rectore ad ordines suscipiendos optime se praeparavit et ad artem artium addiscendam multum laboravit, ita ut Deo adjuvante etiam in magnis urbibus et in difficultatibus intricatis saluti animarum providere possit.
Transactis aliquot annis, quos in cura animarum absumpserat, ad studia amplianda se contulit Romam ubi speciatim rebus historicis se dedit. Reversus in patriam in oppido Offenburg confessarius sororum Congregationis ad regulam S. Augustini constitutus fuit et magister puellarum, quae ad scholam a sororibus Congregationis directam et cultam ab omnibus partibus Dioecesis frequentandam confluunt, ut eruditionem ampliorem accipiant. Tam confessarii sororum quam magistri opus sine ulla vituperatione modeste et prudenter
5r
implevit.
Elapso tertio triennio, quo munus confessarii subiit, ut parochus ad S. Urbanum nominetur, cum successu petiit et hanc parochiam usque nunc per sex annos, vicariis tribus illum adjuvantibus, optime administravit.
Summatim de Rev. Dr. Burger dici potest: esse sacerdotem bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia et doctrina praeditum, quae ipsum aptum et dignum efficiunt, ut ad ordinem episcopalem promoveatur.
Quae omnia dirigatur Deus omnipotens et sapientissimus in suum honorem et in utilitatem Sanctae ecclesiae.
Ad S. Petrum (Brisg.), die 20. Julii 1924.
Dr. Franc. Xav. Mutz, decanus
capituli eccles. cathedralis.
Empfohlene Zitierweise:
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio vom 20. Juli 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2948, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2948. Letzter Zugriff am: 14.12.2019.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 10.09.2018