Dokument-Nr. 299
Sproll, Johannes Baptista an Pius XI.
Rottenburg, 19. März 1927

Beatissime Pater,
Per litteras S. Excellentiae Reverendissimi Nuntii Apostolici datas e Berolino capitulum cathedrale Rottenburgense certius factum est Sanctitatem Vestram pro hac vice ipsi benignissime elargitam esse, ut e numero trium candidatorum unum in episcopum eligere ei liceret. Quae electio illico die 12. Martii currentis anni ad normam canonum C. I. C. rite peracta est. Infrascriptus orator sex, id est suo dempto, omnia rettulit suffragia. Interrogatus de electionis acceptatione maluissem electioni renuntiare considerans, quantum et quale onus humeris meis sit imponendum. Per quattuordecim annos Vicarii generalis et per undecim annos Episcopi Auxiliarii munere functus sat bene intellexi, quantum laboris et curae munus episcopale afferat, quantam rationis reddendae molem praesertim his temporibus imponat,
81v
quantam doctrinam et pietatem, quantam mansuetudinem et longanimitatem, quantum fervorem et animarum studium exigat. Quamobrem imparem me huic muneri lau<d>abiliter1 adimplendo et dioecesi fructuose gubernandae existimans electores meos rogari, ut alim meliorem et digniorem me eligerent. Persistentibus vero electoribus in eorum voto et singulis, quibus rationibus permoti mihi suffragium dederint, aperte declarantibus et assensum meum enixe poscentibus cum Germaniae apostolo sancto praesule Bonifatio electores meos allocutus dixi: Domine, si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, et me electioni consentire manifestavi.
Divino fretus auxilio ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus humillime rogo, ut Sanctitas Vestra mihi confirmationem et canonicam provisionem benigne elargiri dignetur.
[Interim] maxima qua par est reverentia Pedes successoris s. Petri apostoli exosculans me profiteor
Sanctitatis Vestrae
obsequiosissimum et obedientissimum
filium
Joannem Baptistam Sproll,
Vicarium capitularem
1Hds. von Sproll eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Sproll, Johannes Baptista an PiusXI. vom 19. März 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 299, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/299. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 25.02.2019.