Dokument-Nr. 3129
Kaiser, PaulHille, Karl an Benedikt XV.
Dresden, 03. September 1919

Sanctissime Pater!
Septuaginta jam abhinc annis catholici Germaniae, filii Tui fide obsequioque Tecum conjuncti, singulis annis in urbem aliquam insignem, cujus major incolarum pars catholicae veritati addicta, congregati aperta fidei confessione religionem suam corroborare et de rebus, quae ad tuenda sacrae ecclesiae jura et ad promovendam causam catholicam pertineant, consilium inire non destiterunt neque catholici per Saxoniam dispersi his conventibus gravissimis et vere salutaribus defuerunt.
Cum autem res tristissimae, quae post bellum atrocissimum acciderunt, coetum omnium Germaniae catholicorum impediant, quominus unam in civitatem convocetur, catholici Saxoniae, licet gens minima inter tantum acatholicorum numerum, licet multis et praecipuis oppressi tribulationibus, Episcopo suo approbante, viris ducibus et dignitate et conditione praeeminentibus nihil antiquius habuerunt, quam ut saltem nostrates verae fidei cultores conducant ad studium obsequiumque erga Romanum Pontificem, celsissimum Domini nostri Jesu Christi in terris vicarium, veramque
41v
ecclesiae petram promovendum et calorem pro omnibus, quae catholicis in patria Saxonica usui sint, inflammandum.
Inprimis autem summae curae nobis est tali oblata occasione omnia stabilire et de omnibus rebus inter nos consilia comunicare, quae ad scholas catholicas publicas conservandas et ad erudiendam spiritu "intelligentiae et pietatis" juventutem pertineant permultis et asperrimis pericolis pueris hac tempestate imminentibus.
Conventum nostrum celebrabimus in urbe Dresdensi diebus 27. et 28. et 29. mensis Septembris (III. IV. V. a. Cal. Oct.) anni labentis.
Licet enim urbs "Dresda" minime vocari possit civitas catholica, numerus tamen catholicorum Dresdensium numerum fidelium aliarum civitatum Saxoniae valde superat, et principes Saxoniae ineunte saeculo XVIII. hac in urbe vineam Domini plantaverant, novellam et praeclarissimam exstruxerant ss. Trinitatis aedem inter omnia Germaniae templa antiquae structurae genus retinentia – renaissance – et amplissimum et pulcherrimum. Quo in templo Deo uni et trino humiliter servientes ad aram s. Bennonis genua flectemus et hunc nostrum patronum apud Deum praecipuum, oppidi finitimi Misnensis (Meissen) quondam episcopum, fidei nostrae praesidium et decus, virtutis christianae et sacerdotalis per annos quadraginta exemplar splendissimum, devotissime invocabimus, ut apud Deum Optimum Maximum pro nobis intercedat ad propagandam fidem
42r
et corroborandam religionem nostram et ad caritatem inter nos latius largiusque exercendam.
Tu autem, Sanctissime Pater, ut sint vere dies, quos fecit Dominus, dies, qui nos congregabunt, ut prospere procedant, quae Te fautore, Te patrono aggressuri simus, precare, quaesumus, Dei misericordiam primo catholicorum Saxonicorum concilio et ut studia nostra Tibi probari intelligamus, benedictionem dignare impertire Apostolicam et toti, quem nuntiavimus, catholicorum Saxonicorum conventui et nobis ipsis, qui a civibus nostris mandatum congressus praeparandi suscepimus, et qui sumus et semper erimus, Sanctissime Pater, Sanctitatis Tuae obedientissimi et vere proprii filii.
Monsignore Dr. Kaiser
parochus militaris superior.
I. praeses.
Dr. jur. Carolus Hille
advocatus
II. praeses.
Amelie [ein Wort unlesbar] Giebler III. preases.
Empfohlene Zitierweise
Kaiser, Paul an BenediktXV. vom 03. September 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3129, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3129. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 04.06.2012.