Dokument-Nr. 3131
Ruf, Bonaventura an Pacelli, Eugenio
Sailauf bei Aschaffenburg, 08. Mai 1919

Excellentissime reverendissime Dne!Humilime quaeso reverendissime Dne, quae sentiant quamplurimi sacerdotes catholici Germani de Sanctitate Sua Bened. XV in his diebus, benignissime digneris audire.
Pronuntiavit palam Sanctitas Sua se esse Francogallum ex corde, se dolere non esse Gallum e genere, "un accrescimento di gloria e di felicità", in votis se habere (in maius Galliae augmen).
Doluimus nos quoque sacerdotes catholici Germani – sed de illis S. Sedis verbis et quidem vehementissime! S.S. ergo in partes Gallorum nobis infestissimorum transiit, qui nunc omnia in nostram interitum conantur, qui nostram nationem conterunt eodem modo, quo Romani nomen et gentem Poenorum delerunt. Doluimus de his sacerdotes multaque de illis disputavimus his diebus.
Omnis autem in S.S. cordium affectus est exstinctus. Sicut patres nostri nos a pueris omni amore prosecute sumus Sedem Apostolicam Illa autem Sedes S. nunc transiit in eas partes, quae
61v
et oderunt nos et dirripiunt et prosternunt istumque in Gallos summum cordis affectum actis diurnis mundo expresse docuit. Tanto maiorem de his percepimus dolorem, quanto maximi in S. Apostol. cordium fuerunt affectus: inanes affectus! "Vade in tabernacula tua Israel! Nunc vide domum tuam David (scil. Gallicam)! Et abiit Israel in tabernacula sua". III, Reg. 12, 16. Omnem hominem esse mendacem vel fallacem teste Spiritu S. in his conspicimus.
Victoribus Germanis si S.S. se ex corde (– est impossible! –) Germanum esse professa esset, schisma Gallicum esse certum. Schisma nos nolumus solum ea ratione, quia Dns noster discessum fieri noluit; sed de Papa Gallo ex corde nec laboramus nec sentimus toto corde sicut prius. Numquid innovatur per partem captivitas quam vocant Babylonicam medio aevo? Tunc certe Galli ex corde et nativitate vexerunt ecclesiam!
Quid dicemus gentis nostrae haereticis, qui nos accusant de vicario Christi Gallo, qui etiam caput nostr. spirituale esse in partibus Gallorum hostium omnia mala nobis subministrantium nobis demonstrant? Nonne ista istis concedenda sunt?
62r

In parochia mea sunt paene 3000 Catholici, ab quibus ex a. 1913-1919 nummum 1632 Mark collegi Sedi Apostol. Et ultra? Nihil. Sed etsi ad nummum istum colligendum parati essemus adhuc, S.S. perspicuum habet Germanos denudatos per omnes Gallos futuris diebus Cathedrae s. Petri nihil tribuere posse.
Deus vero noster, quem quamvis indigniores cum Maria matre sua immacul. instantissime invocamus, ex II. Maccab. 7, 32.33 nos non in perpetuum deseret; quae est nobis unica spes Patre nostro spirituali in his malis maximis nobis forte adverso tamquam "Français de coeur"! Memores simus verbi Sp. sancti: "Quoniam pater meus et mater mea derelinquerunt me, Dns. autem assumpsit me."
Quod autem Papae nostri verbum in futuro nobis non erit suspectum, quia cognovimus animum eius ipso dicente? in rebus certe fidei et morum obsequemur, ultra quae eum Gallum ex corde cognoscemus.
Catholicos Germanos haud magni esse aestimatos Romae ex saeculo apud nos traditur idque forte ob maiorem apud nos haereticorum numerum. Vanam non esse hanc opinionem
62v
e. gr. ex minimo gentis Nostrae Cardinalium numero ex 130 annis certe apparet. Sed Illa a S.S. I°. loco amore abruta Gallia saeculis praeteritis foederibus cum gentis nostrae haereticis saepissime initis catholicam gentis nostrae partem praeprimis imbecillem et umile efficit. Galliam hanc ecclesiae nostrae cladem luctuosissimam fecisse Roma nescire nequit.
Prostrati sumus miserrime, quia gens Italica foedifraga facta est – scelus maximum, quod omnes detestatae sunt generationes. Romanos equidem foedera in perniciem Samnitium Poenorumque et aliorum gentium iuraeiurando sancita iam rupisse quis nesciret? Hac autem eadem re nequissima nos quoque miserrimi supra omnem modum facti sumus. Quantopere vicarium Christi partibus hostium nostr. acerrimorum precatum "un accrescimento di gloria e di felicità" deploramus!
Num quid ad haec augenda porro proterenda est gens nostra? Quis e gente nostra suspicari equità?
Tamquam clamorem parentis ex corde vere Germano et catholico benignissime recipiat quaeso humillime Excellentia Vostra has litteras ab oboediente
B. Ruf., p.t.
par Sailf.,
decano capituli Aschaffenburg-Ost.
Empfohlene Zitierweise
Ruf, Bonaventura an Pacelli, Eugenio vom 08. Mai 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3131, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3131. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 04.06.2012.