Dokument-Nr. 3134
Rosentreter, Augustin an Pacelli, Eugenio
Pelplin, 20. September 1919

Excellentissime atque Reverendissime Domine!
Excellentiae Vestrae ad litteras de die 27. Augusti h. a. N.° 19841 humillime respondeo, quae sequuntur:
1. Nominatio Vicarii Apostolici esset signum magnae diffidentiae erga Ordinarium loci, eo magis, quod a Gubernis Poloniae propositus Decanus Kazyna est sacerdos meae Dioecesis atque mihi subditus.
Ego promitto, me ab omni factionum atque partium studio alienum fore.
2. Nominatio Vicarii Apostolici offenderet sine dubio Gubernium Germaniae. Iam brevi entente, cui Polonia associata est, occupabit territoria, in quibus suffragia ferenda sunt, et removebit milites germanicos atque magistratus civiles.
27v

Nominando etiam Vicarium Apostolicum posthabita auctoritate Ordinarii loci, Apostolica Sedes partis polonicae studiosa esse videretur.br/>Ante octo hebdomadas Supremus Praeses Provinciae Borussiae Occidentalis, Gedani habitans, me interrogavit per litteras, num revera Monsignore Ratti nominatus esse Vicarius Apostolicus. Ego scripto respondi, hoc mihi ignotum esse atque hujusmodi nominationem mihi valde improbabilem apparere.
3. Paroeciae Dioecesis Culmensis, in quibus suffragia ferenda sunt, paucae tantummodo existunt atque in Diaspora sunt. – decem paroeciae atque tres curatiae, quarum parochi atque curati, duobus exceptis, nationis polonicae sunt.
4. Ego parochos atque curatos, de quibus agitur, severe adhortabor atque commonebo, ut ab omni partium studio alieni sint atque ab agitatione
28r
politica penitus se abstineant.
Decanus Kazyna, a Gubernio Poloniae propositus, est bonus sacerdos et quoad nationem atque linguam Polonus.
Ex hisce causis rogo enixe, ut nominatio Vicarii Apostolici omittatur.
Excellentiae Vestrae
humillimus servus
+ Augustinus Rosentreter,
Eppus Culmensis.
Empfohlene Zitierweise
Rosentreter, Augustin an Pacelli, Eugenio vom 20. September 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3134, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3134. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 04.06.2012.