Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 3256
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 29. August 1922

Excellentiae Vestrae Reverendissimae
ad benignissimas litteras diei 17. h. m. N°24852 hisce insertam exhibeo seriem sacerdotum, qui anno 1922 ex Silesia Germanica, et seriem sacerdotum, qui anno 1922 ex Silesia Polonica sunt expulsi.
Omisi illos, qui annis prioribus exulare coacti sunt; atque omisi nomina eorum, qui sponte parochias reliquerunt, quia ob politicas perturbationes pacifice munere suo se non posse fungi opinati sunt. Si horum quoque nomina referenda sunt, libenter ad relationem complendam paratus sum. A Gubernio aut municipiis ne unus quidem expulsus est, quoad mihi notum est.
Quae in adnexis foliis notata sunt, a Vicariatu meo Generali sunt relata et examinata.
Summa cum reverentia et aestimatione persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram
Empfohlene Zitierweise:
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 29. August 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3256, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3256. Letzter Zugriff am: 26.09.2020.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.10.2013