Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 3800

[Kein Betreff], vor dem 13. Januar 1922

Nicolaus Bares,
filius legitimus Joannis Bares et Mariae natae Nöhl, die 24 a m. Januarii 1871 natus est.
Studiis philosophicis et theologicis in Seminario Maiore Treverensi absolutis die 30 a m. Martii 1895 ad presbyteratus ordinem promotus est.
Quadrienno in cura animarum peracto usque ad annum 1908 munere catechistae in diversis scholis superioribus functus est. Anno 1909 edita dissertatione "Die moderne protestantische Abendmahlslehre" in Universitate Wratislaviensi s. theologiae doctor renuntiatus et professor theologiae fundamentalis necnon S. Scripturae in Seminario Majori Treverensi nominatus est. Die 7a Aprilis a. 1918 eiusdem Seminarii Rector factus, die 1a Septembris a. 1920 a Reverendissimo Ordinario Treverensi consiliarius ecclesiasticus electus et die 25 a m. Novembris eiusdem anni inter canonicos Ecclesiae cathedralis adoptatus fuit.
Empfohlene Zitierweise:
Anlage vom vor dem 13. Januar 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3800, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3800. Letzter Zugriff am: 24.09.2020.
Online seit 31.07.2013