Dokument-Nr. 3912

Pacelli, Eugenio: Instructio. München, vor dem 14. November 1919

S. Congregatio de Seminariis et de Studiorum Universitatibus anno 1917 Reverendissimos Germaniae (sicut et aliarum Nationum) Archiepiscopos et Episcopos rogavit ut, peculiaribus respondentes quaestionibus, ad Sanctam Sedem de Seminariorum conditione referrent. Responsis acceptis et rite perpensis, eadem S. Congregatio, de prospero, quantum tempora ferunt, plurimorum Seminariorum statu certior facta, praeclarum Ordinariorum in re tanti momenti studium meritis laudibus ornat. Etsi vero, in iis quae ad pietatem et doctrinam attinent, proposita nova quaestionum serie plenius adhuc edoceri desideret, tamen iam nunc ea, quae sequuntur, cum Reverendissimis Episcopis communicanda et pro omnium Germaniae clericorum institutione in usum ducenda opportunum censuit.
I
Iam quod ad iuvenes ad sacra sancte tractanda
21v
efformandos pertinet, Sacra Congregatio Reverendissimis Episcopis haec praecipue consideranda proponit.
1.) In clericis instituendis eo in primis nitendum est, ut illam animorum puritatem, virtutem, conformationem consequantur, sine quibus nec suae nec aliorum saluti umquam prodesse poterunt. Quod quidem pro lapsae naturae humanae conditione obtineri nequit, nisi a primo in statum clericalem ingressu, forti Dei Creatoris Eiusque in nos dominii sensu ac timore atque Christi Salvatoris cognitione et amore imbuantur. Qua in re quantum sit laboris et difficultatis nemo non videt. Itaque, quum in Seminariis plerumque et rector et magistri, aliis occupati et distenti curis, in hanc rem gravissimam et difficillimam toti incumbere non possint, illud munus peculiari directori spiritus (can. 1358 et 1360 § 1) demandandum erit, ne de animis iuvenum efformandis minus solliciti esse videamur, quam de ingeniis excolendis et de rebus oeconomicis rite administrandis. Sit autem director spiritus vir non solum probus et pius, sed etiam ad id singulari ratione aptus, ac propterea in primis prudens, apostolico spiritu praecellens, ab omni falso mysticismo alienus, in theologia dogmatica et ascetica bene instructus, ab administratione rerum temporalium semotus, qui paterna caritate iuvenes in viam Domini dirigat. Eius cura non sit disciplina externa, sed principia vitae internae, ex quibus illa fluit. Saepius singulos alumnos ad se vocet, ut cum iis de statu vitae
23r
spiritus, de pietate ac de vocatione sermonem habeat. Hoc vero nullatenus impedit, quominus rector quoque ipse alumnos opportunis alloquatur temporibus ac suam in eos ad pietatem informandos operam auctoritatemque conferat.
2.) Cum "ordines sacri praeexigant sanctitatem« (S. Th. 2. a 2. a e q. CLXXXIX, a. 1 ad 3.um), normae Doctorum rerum moralium de promovendis ad eosdem ordines severius potius quam mitius observentur, praesertim ergo illos, qui pravam habent consuetudinem, a qua ex animo se recessisse congruentis, prout res postulat, temporis experimento non ostenderint nec certam fidem plenae emendationis praebeant. Quare maximi momenti est ad rectum spiritum Seminariis et excitandum et fovendum, ut confessarii vere periti et prudentes adhibeantur.
3.) Rector Seminarii non solum externam disciplinam, sed etiam formationem voluntatum (Charakterbildung) curet, ac in alumnorum animis foveat amorem vocationis, "sentire cum Ecclesia", neque minus spiritum oboedientiae et submissionis erga potestates a Deo constitutas, bisce temporibus adeo necessarium, quam concordiae et fraternae caritatis.
4.) Postremum, etsi in omnibus dioecesibus sit servandum, eas tamen propius attingit, in quibus clerici primum in Se-
23v
minariis vel collegiis [ein Wort unlesbar] <seu>1 convictibus, quos passim dicunt, per tres quatuorve annos studiis penes aliquam Universitatem vacant et deinde ultimo anno in Seminario proprie dicto ordines suscipiendos et ad munera ecclesiastica rite obeunda penitius excoluntur. Nimirum diligentissime curandum ut iuvenes, statim ac convictum ingrediuntur, vere atque toto pectore divino servitio et clericali statui se devoveant, ne, tot quibus ibidem morantur annis, inter saecularem et clericalem vitam quasi ancipites haereant, ac demum uno Seminarii anno praepropere ad sacerdotium promoveantur. Itaque ab ipso vitae clericalis limine prudenter inducendi sunt, ut iis plane renuntient usibus, qui libertatis et vitae accademicae nomine laicis concedi solent, quin potius Sacramentorum frequentia aliisque pietatis operibus efficaciter ad status ecclesiastici onera et officia se disponant. Equidem profecto decet ut, ultimo anno antequam "ntroeant ad altare Dei", in Seminario longe maiori fervore ac peculiari studio ad tam augustam se praeparent dignitatem; verum hoc ii tantum rite solideque praestabunt, qui iam per complures annos in clericalis militiae officiis impigre se exercuerunt. Forma enim praepropero ac veluti violento conatu inducta brevi suapte natura diffluet.
II
1.) In primis eo nitendum videtur, ut plus temporis et diligentiae ponatur in studiis et disciplinis contemplativis seu speculativis, quae ratione, quam in positivis, quae magna ex parte memoria percipiuntur, licet haec quoque sane praesertim in Germania magni momenti sint. In illis enim comparandis maiori tum discentis conatu, tum docentis peritia et dexteritate opus est, haec vero, si altiores scientiae pervestigationes excipiantur, facilius etiam sine magistro industria propria ex optimis libris opportuno tempore addisci poterunt.
2.) Quare iam ab ipsa logica, omni contentione agendum a) ut iuvenes plane assuefiant de singulis, quae percipiunt, verbis distinctam ac perspicuam sibi efformare notionem seu conceptum; b) deinde ut propositionum, quas propugnare intendunt, discant claram et omni ex parte circumscriptam notitiam sibi comparare; c) tertio ut vim argumentorum ac maxime syllogismorum, quibus opiniones suas probare student, accurate penderent et plane sentiant; d) demum iuvenum mentes ita excolantur oportet, ut iis, quae pro veris ac certis admiserint, opinionibus nihil adiungant, quod cum aliqua ex eisdem pugnet.
Ut enim exercitationibus, quas gymnicas vocant, motus om-
23v
nes corporis faciles et elegantes fiunt, ita mentes, illa quam diximus ratione excultae, ad disciplinas universas, non memoria tantum sed ratione potissimum comparandas, evadunt aptissimae. Quod nisi fiat, in primis illa argumentorum consecutio atque ordo, quo in tractatu apologetico (ut aiunt) ab eo, quod Deus est, ad veritatem et necessitatem Ecclesiae catholicae pervenitur, intellectui infigi non poterit mentesque etiam sacerdotum omnibus errorum illecebris obviae erunt.
3. In philosophiam rationalem, ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia omnino pertractandam, alumni per integrum saltem biennium incumbant (can. 1356, § 1 et 1366, § 2). In ea autem tradenda caveatur, ne historia philosophiae potiusquam philosophia ipsa proponatur.
Iamvero quanta in catholica religione excolenda et docenda, hac nostra potissimum aetate, praesertim in Germania, sit necessitas verae ac perennis philosophiae, quae merito "fidei propugnaculum ac veluti firmum religionis munimentum" est appellata (Leonis XIII Encycl. Aeterni Patris), nemo est qui non videat. Cum enim fides rationabile a nobis exigat obsequium, eius veritas contra varias, continua quadam vicissitudine sibi succedentes errorum doctrinas efficaciter defendi non poterit, nisi de animae nostrae spiritualitate, immortalitate, ad verum cognoscendum aptitudine omnino constet, atque ex iis, quae conspicimus, Deum Creatorem esse Eumque omnium perfectionum cu-
24r
mulo singulariter excellere prorsus sit constitutum. Ex quibus facilis est deinde progressio ad ostendendum evangelicam doctrinam mirabilibus quibusdam signis, tamquam certis certae veritatis argumentis, vel ab ipsa origine emicuisse Ecclesiamque a Christo esse institutam. Atque ita patet sanam philosophiam ad veram fidem iter quodammodo sternere et munire, ac sine eius plena notitia sacerdotem nec a vero aberrantes ad catholicam veritatem prompte perducere nec difficultates, quae sibi aliisque forte oriantur, convenienter solvere posse.
Quantus autem sit usus philosophiae in theologia dogmatica, etiam multo manifestius est. Quis enim de Deo, de divina essentia divinisque personis, quis de incarnatione, de eucharistia, de divina gratia, considerate disseret, quin exactam obtinuerit notionem essentiae, personae, substantiae et accidentis, animae humanae naturae et facultatum? Unde patet nos in sacra theologia dogmatica nec progredi nec gradum quidem movere posse sine accurata philosophiae cognitione, huiusque perpetuum requiri usum, ut "illa naturam, habitum ingeniumque verae scientiae suscipiat <atque>2 induat" (Encycl. Aeterni Patris).
Ex his facile intelligitur quam salubriter in (novo) Codice iuris canonici integrum saltem philosophiae biennium in
24v
clericorum studiis praescribatur. Ita plane fit ut in Germania quoque, ubi disciplinae positivae tantopere vigent et florent, in scientiis speculativis plus temporis et laboris impendatur. Nihil tamen obstat, quominus, si id studiorum ordo in scholis suaserit, aliquid theologiae, ea nimirum apologeticae pars, quae de vera religione sive de accessu et praeparatione ad fidem tractat, in secundo philosophiae anno tradatur eique nonnullae etiam ex disciplinis minioribus3 seu accessoriis, uti vocant, quae hucusque cursui theologico erant adiunctae, eo tantum consilio attribuantur, ut quidquid, temporis hac ratione in eodem cursu vacuum maneat, id totum omnino theologiae dogmaticae concedatur.
4.) In scientiis naturalibus, quae cum una alterave philosophiae parte connexae sunt, professores quae recentior aetas indefesso labore nacta est, diligenter explorent et in suos caute derivent usus. Qua in re iidem professores maxime eos sequantur duces, qui, philosophia et theologia scholastica egregie imbuti, unam ex illis scientiis naturalibus cum philosophia connexis, integre peracto in aliqua studiorum Universitate cursu, suam fecerunt. Parum enim prodest eas scientias summis tantum labiis attigisse aut ex illis proprio marte, quae cogitationi seu speculationi opportuna videantur, decerpsisse. Id valet de cosmologia, quae sine chemia et physicis, de psychologia rationali, quae sine psychologia experimentali et physiologia, de logica applicata sive noetica, quae sine plena cognitione philosophiae recentioris (erkenntnistheoretische Probleme) apte doceri non possunt.
5.) In historia philosophiae – quae in exitu cursus potius tradenda est – accuratius agatur de Scholasticae doctrinae origine, progressu, adversariis, conditione praesenti. Itaque a) disseratur in primis de philosophiae Aristotelicae, Platonicae, Neoplatonicae indole, quibus fere ea comprehenduntur, quae vel antiqua Graecia vel SS. Patrum aetas produxit vel excoluit. Qua in re sedulo distinguendum, quales hae scholae antiquae primitus, quales aetate SS. Patrum, praesertim S. Augustini, fuerint et quomodo hi in suos eas traxerint usus. b) Deinde breviter enarretur quae SS. Patribus successerit aetas Summistarum et Sententiarum atque initia Logicae Veteris. c) Sequantur fata philosophiae Aristotelicae apud Graecos recentiores, Syros, Arabes eiusque in Occidentem adventus, qui tunc contigit, cum id ad christianae philosophiae et theologiae conformationem opportunissimum esset. d) Diligenter enodanda philosophiae et theologiae scholasticae origo, quae exinde intimo inter se nexu erant coniunctae. Enarranda conditio Augustinismi et Aristotelismi Saeculi XIII, agendum de schola Dominicanorum priore et de nova B.
25r
Alberti et S. Thomae, de schola Franciscanorum et doctorum saecularium anteriore et posteriore. e) Saeculo XIV et XV dicendum de schola Thomistarum, Scotistarum, Nominalium sive Occamica, Aegidiana. Demonstranda scholasticae doctrinae hoc tempore successiva depravatio. f) De studiorum Universitatum media aetate indole et forma, docendi et discendi ratione. g) De scholasticae doctrinae ineunte Saeculo XVI reformatione Parisiensi-Salmantina; de schola nova thomistica strictiore et liberiore, de Scotistis recentioribus aliisque scholis minoribus, de Jansenistis. h) De Cartesianismo, Kantianismo ac reliquis eius aetatis erroribus. i) De altera scholasticae doctrinae reformatione ad mentem Divi Thomae. k) De iis quae inde a Kantio usque ad nostram aetatem a philosophis acatholicis acta sunt et aguntur, ac de iis quae ex recentiore scientiarum progressa in philosophiam scholasticam utiliter derivari possunt.
6.) In theologia dogmatica per integrum saltem quadriennium (can. 1365 § 2) tradenda duplex, quod ei incumbit, officium prae oculis habeatur; alterum positivum, ut veritatis e fidei fontibus rite eruantur et probentur (an sint), alterum speculativum seu philosophicum, ut eaedem ratione confirmentur et explicentur (quomodo sint). Horum neutrum sine gravi discipulorum damno negligi potest.
Quamvis autem ob temporis angustiam non omnes uniuscu-
26r
iusque tractatus propositiones plene et adamussim a singulis theologiae fontibus elici possint, id tamen nec raro fiat nec obiter, adducendo scilicet aliquot textus e suis sedibus avulsos, sed omnino accurate, etiam speciminis gratia. Itaque, quod ad S. Scripturam attinet, primum intentio libri et capitis, quae laudantur, recolatur, explicentur deinde contextus loci eiusque verba, tum scriptoris ipsa quum in vulgata versione; variae, si quae sint, lectiones recenseantur et expendantur. In Conciliis enudetur error, cui canon opponitur, et status controversiae canone dirimendae; proponatur textus canonis in lingua propria ac potior versio latina. E Patribus afferantur tum aliquot controversiae viciniores, tum eiusdem aetatis praecipui; inquiratur intentio libri et capitis proponendi atque contextus explicetur, si opus sit, in utraque lingua. Ad theologos quod pertinet, ante omnia accurate statuatur genuina sententia Divi Thomae tam e libris eius prioribus quam e Summa theologica; deinde recenseantur sententiae diversarum scholarum tum Scholasticae antiquioris quum recentioris (post ann. c. 1500). – Referatur, si quae sit, censura theologica propositionis eiusque veritas demonstretur, ac denique notetur, si quid controversiae inter recentiores de ea sit. – Porro haec omnia ita exhibeantur, ut histori-
26v
ca progressio seu evolutio doctrinae theologicae discipulis appareat.
At vero theologiae positivae accedat necesse est studium, illudque undequaque plenum, Theologiae scholasticae seu speculativae. Per hanc enim nobilissimam disciplinarum "multae ac diversae caelestium doctrinarum partes in unum veluti corpus colliguntur, ut suis quaeque locis convenienter dispositae, et ex propriis principiis derivatae apto in se nexu cohaereant, ac ita attingitur accuratior illa atque uberior rerum quae creduntur cognitio, et ipsorum fidei mysteriorum, quoad fieri potest, aliquanto lucidior intelligentia, quam Augustinus aliique Patres et laudarunt et assequi studuerunt, quamque ipsa Vaticana Synodus fructuosissimam esse decrevit" (Encycl. Aeterni Patris). Porro eam "professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant" (can. 1366 § 2); Summa vero Theologica prae manibus habeatur et explicetur. Siquidem "inter Scholasticos Doctores, omnium princeps et magister, longe eminet Thomas Aquinas: <qui>4... rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utrisque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit, ita quidem ut ratio ad humanum fastigium Thomae prennis5 evecta, iam fere nequeat sublimius assurgere, neque fides a ratione ferre possit plura aut validiora adiumenta praestolari, quam quae iam est per Thomam consecuta" (Encycl. Aeterni Patris).
Ut autem studium sacrae theologiae non arida tantam disceptatio sit, sed etiam ad amorem in Deum et in Ecclesiam excitandum et ad pietatem fovendam conducat, ne omittant magistri animos discipulorum sensu intimo ac mira pulchritudine dogmatum fidei imbuere, atque ad hunc finem pulcherrima argumenta convenientiae, uti vocant, a S. Thoma praeclara proposita ac compluries ab eodem Angelico Doctore e Patribus deprompta, dogmatumque inter se et cum fine hominis ultimo intimum nexum diligenter exponant. Ita singuli theologiae tractatus non tamquam inter se disiuncti, sed ut unum quid mirifice efformates, ad Summae Theologicae rationem absolventur.
7.) Theologiae moralis principia clare et solide explicentur secundum probatos Auctores et alumni in casibus solvendis strenue exerceantur.
8.) Cum in dies linguae latinae studium magis magisque negligatur, nemo qui in scholis, quae reales dicunt, sit excultus, in Seminariis ad studia philosophiae et theologiae, nisi prius eidem linguae diligenter vacaverit, admittatur, etiamsi cursu illo accelerato et leviori, quo iuris
27v
et medicinae studiosis linguae latinae defectum supplere concessum est, aliquam ei addiscendae operam dederit.
Eximiam autem Seminaria illa merentur laudem, in quibus iam nunc philosophia et theologia saltem partim latine traduntur ac dise<sce>ptationes6 scholasticae etiam in forma syllogistica fiunt, valdeque optandum ut hic mos ad alias quoque philosophicorum et theologicorum studiorum palaestras propagari possit. Quod ut facilius contingere queat, utque magistri ad id apti efformentur ac praesto sint, expedit nonnullos selectos alumnos, qui ad professorem munus postea vocandi sunt, in eas Universitates, v. gr. Romam, studiorum causa mittere, ubi latinus sermo in usu sit.
9.) Hisce omnibus positis, S. Congregatio, de clericalium studiorum fundamento et nervis sollicita, potissimum instat et urget, ut a professoribus non partes tantum aliquae philosophiae et theologiae dogmaticae, sed universae et integrae tradantur, neque solum introductiones, quas vocant, aut res quaedam minores, sed ipsa doctrina eiusque principia clare et plene proponantur. Itaque nemo ad theologiam, nisi integro peracto philosophiae cursu, nec ullus ad ecclsiastica munia admittatur, nisi universorum theologiae dogmaticae tractatuum studium expleverit.
Porro in cursibus philosophicis et dogmaticis
28r
rite ordinandis duo sunt distinguenda et ponderanda. Plerisque siquidem clericis hoc tantum praestandum est, ut eam, utique integram solidamque, consequantur philosophiae ac theologiae dogmaticae notitiam, qua, qui curae animarum praesertim in paroeciis vacant, instructi esse debent tum ad divina obeunda officia cum ad sacram doctrinam fidelibus impertiendam. Quidam vero, iique longe pauciores, in his disciplinis ita insignes evadere student, ut eas ipsi docere vel scriptis commentationibus promovere possint.
Iamvero qui futuri sunt professores aut rerum philosophicarum vel theologicarum scriptores praecipue in Universitatum peculiaribus scholis magistris efformandis, quae seminaria vocantur, singillatim instruendi et exercendi sunt, modo in eisdem usitato. Verum hac in re diligenter cavendum, ne hi selecti auditores aut ii, qui reliquis theologicis disciplinis colendis vel quaestionibus specialibus doctorum more (fachmännisch) enodandis se dedunt, aliquid ex iis negligant, quae in cursu omnibus communi philosophiae et theologiae dogmaticae traduntur. In illis namque, quas supra diximus, disciplinis ne gressum quidem earum cultores tuto movere possunt, nisi principiis et regulis ducantur, quae in theologia dogmatica statuuntur. Secus enim facillime evenit, ut, omisso et neglecto ordine supernaturali, de
28v
omnibus, protestanticorum et rationalistarum modo, nonnisi naturaliter et historice agatur.
10.) Quod ad Sacrae Scripturae studium pertinet, praeter triplicem introductionem in libros universos, in Vetus et in Novum Testamentum, nonnulli libri accuratim et quasi speciminis causa explicandi sunt. In quo itidem ut nuper innuimus, maxime cavendum ne, protestanticorum et rationalistarum more, libri divinita<u>s7 inspirati tamquam mere profani tractentur. Licet enim multum sane operare8 in excolenda philologia doctrinisque finitimis earumque persequendis progressionibus collocandum sit (Leonis XIII Litt. Apost. Vigilantiae" 30 Oct. 1902), omnino tamen vitandum ne in Sacra Scriptura interpretanda pars Theologica negligatur tantumque quaestionibus illis philologiae, archeologiae, criticae et historiae vacetur. Praecipue autem genuina notio de inspiratione et inerrantia Sacrae Scripturae secundum antiquam et constantem Ecclesiae traditionem contra nostrorum temporum errores tradenda ac tuenda est, et decisiones Pontificiae Commissionis Bibblicae [sic] diligenter explanandae. Ad magisterii vero munus ii tantum eligantur, qui, praeter peculiaru<e>m9 scientiam de rebus Sacrae Scripturae, etiam solida doctrina philosophica ac theologica emineant. Denique, ad praecavendum ne clerici, biblicarum di-
29r
sciplinarum cupidi, cum ingenti sanae doctrinae discrimine ad heterodoxos se conferant redeantque modernistarum spiritu imbuti, ne omittant Ordinarii selectos adolescentes, qui ordinarium philosophiae ac theologiae cursum absolverint, Romam mittere, ut in Pontificio Instituto Biblico rite in memoratis disciplinis perficiantur atque exerceantur (Pii X Litt. Ap. "Vinea electa" VII Maii 1909).
11.) In historia ecclesiastica clerici ita instituantur, ut rerum saltem praecipuarum memoriam firmiter teneant. Ea autem non sit sicca factorum expositio aut tantum artis criticae exercitatio, sed inserviat necesse est ad divinam Ecclesiae originem ostendendam et ad amorem erga eamdem in alumnos excitandum atque fovendum.
12.) Tandem, cum nostris temporibus catholicae iuventutis institutio tanti momenti sit tantisque obiiciatur periculis, curent Ordinarii <ut>10 Seminariorum alumni maxime ad religionis disciplinam servatis optimis etiam paedagogiae praeceptis in scholis tradendam rite praeparentur. Praeterea in iis quoque, quae ad quaestionem socialem, ut aiunt, ad societates praesertim operariorum aliaque id genus spectant, secundum sanae doctrinae normas sedulo instruantur.
21r, mittig am oberen Seitenrand hds. vom Empfänger notiert: "Allegato N° 3 Istruzione di Mgr. Nunzio di Baviera".
21r, mittig am oberen Seitenrand hds. vom Empfänger notiert: "Allegato N° 3 Istruzione di Mgr. Nunzio di Baviera".
1Hds. von Pacelli gestrichen und eingefügt.
2Hds. von Pacelli eingefügt.
3Hds. vermutlich von Pacelli korrigiert.
4Hds. von Pacelli eingefügt.
5Hds. von Pacelli korrigiert.
6Hds. von Pacelli gestrichen und eingefügt.
7Hds. von Pacelli gestrichen und eingefügt.
8Hds. vermutlich von Pacelli korrigiert.
9Hds. von Pacelli gestrichen und eingefügt.
10Hds. von Pacelli eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Pacelli, Eugenio, Instructio, München vom vor dem 14. November 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3912, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3912. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.