Dokument-Nr. 3952
Poggenburg, Johannes an Pius XI.
Münster, 04. Januar 1923

[Kopie]
Beatissime Pater!
Joannes Episcopus Monasteriensis ad Pedes Sanctitatis Tuae provolutus humiliter quae sequuntur exponit:
Canonica novarum paroeciarum in parte septentrionali territorii Oldenburgici secundum Can. 216 § 1 Cod. Jur. Can. erectio intentata, quae tractationibus cum civili Oldenburgensi Gubernio finitis a christifidelibus ibidem habitantibus valde et quam celerrime desideratur absque damno spirituali longius differri nequit, denuo illud saeculo elapso jam saepius exortum sed nondum solutum dubium movit, num nempe tota septentrionalis territorii Oldenburgici ditio legitimo plenoque jure Dioecesi Monasteriensi incorporata sit atque unita.
Ex huius quaestionis evolutione historica, cujus momenta praecipua in adjuncta appendice exarata sunt, constat de sequentibus:
1) Inde ab anno 1831 Antistites Monasterienses sine ulla interruptione et infensione in omnes et singulas ditiones, intra territorii Oldenburgici tunc temporis existentes fines sitas, ergo in istam quoque partem septentrionalem jurisdictionem et potestatem ordinariam exercuerunt.
2) Inde ab anno 1831 usque adhuc nunquam Episcopus quidam vicinus vel Vicarius Missionum septentrionalium Apostolicus jurisdictionem in istam territorii Oldenburgici septentrionalem partem exercuit vel sibi vindicavit neque semel quidem jurisdictionis Episcopi Monasteriensis in istas regiones potestatem negavit vel infendit.
39v
3) Gubernium civile Oldenburgense non modo non contradicit, immo vero enixe optat, ut dioecesana inter totum territorium Oldenburgicum ejusque incolas et Antistitem Monasteriensem jam inde ab anno 1831 existens relatio etiam in posterum retineatur atque servetur. E contra autem constant sequentia:
1. Praeter decisiones Bullae circumscriptionis "De salute animarum" d. d. 16. Julii 1821 ab Apostolica Sede non nisi per decretum S. Congregationis Consistorialis d. d. 10. Martii 1896 quoad quatuor territorii Oldenburgici paroecias earumque nexum dioecesanum decisio definitiva data est.
2. Non omni usque adhuc dubio caret, quin istius septentrionalis territorii Oldenburgici partis incorporatio atque unio cum Dioecesi Monasteriensi de jure facta sit.
Quapropter, ne jurisdictio totum in territorium Oldenburgicum a me frustra forsitan exerceatur, humillime supplico ac peto, ut Sanctitas Tua, praevia sanatione quorumcumque defectuum quoad praeteritum ad cautelam data, ad omne dubium removendum per definitivam decisionem declarare dignetur, omnes partes et ditiones jam anno 1831 ad territorium tunc temporis Ducatus Oldenburgensis pertinentes, necnon Comitatum Kniphausen inde ab anno 1854 ad Ducatum Oldenburgensem continentem ad ordinariam Episcoporum Monasteriensium jurisdictionem pertinere, atque quatenus opus fuerit, praedicta territoria cum omnibus et singularis in iisdem territoriis existentibus et commorantibus cum Dioecesi Monasteriensi legitimo plenoque iure unire dignetur atque in perpetuum incorporare.
Et Deus…
Sanctitatis Tuae
Humillimus et obedientissimus
Servus ac filius
( sig.) Joannes
Episcopus Monasteriensis.
Empfohlene Zitierweise
Poggenburg, Johannes an PiusXI. vom 04. Januar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3952, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3952. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.10.2013.