Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 4382
Schulte, Karl Joseph an Pius XI.
Köln, 13. Oktober 1922

[Abschrift]
Beatissime Pater!
Auxiliarius meus Revmus Dominus Petrus Josephus Lausberg, Episcopus titularis Tyatirensis, Ecclesiae Nostrae Metropolitanae Decanus, s. sacramentis rite munitus d. 30. m. Septembris pie in Domino obiit. Novo auxiliario propter nimiam gregis mei magnitudinem in administranda archidioecesi statim egeo. Quapropter mihi liceat, Sanctitati Tuae ad officium episcopi auxiliaris Coloniensis proponere Plurimum Reverendum Dominum Josephum Stoffels. Ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in civitate Rurort (Dioeceseos Monasteriensis) d. 2. m. Octobris a. 1879 est progenitus. Maturitatis gymnasialis examine superato per quinque annos studiis academicis – philosophiae et s. theologiae disciplinis – se tradidit in Universitatibus Bonnae et Monachii necnon in seminario clericali Coloniensi. A dioecesi originis per litteras dimissoriales rite excardinatus et nostrae archidioecesi Coloniensi adscriptus ann.903 d. 28. m. Martii presbyteratus ordinem est assecutus. Postea doctorali s. theologiae laurea ornatus per sex completos annos in variis civitatis Coloniensis ecclesiis ad curam animarum incubuit; annis vero 1909-1916 in institutione alumnorum seminarii theologici Bonnensis scientifica et religiosa excelluit et per tres annos simul munere rectoris perfunctus est. In lustro 1916-1921 paroeciam ad S. Petrum in hac urbe summa cum laude administravit. Virum pietate, doctrina, gravitate, prudentia, morum honestate, rerumque usu praeditum anno 1921 ad officium Consiliarii Vicariatus Generalis elegi eique eodem tempore beneficium canonici in Capitulo Cathedrali Coloniensi contuli. Laudatus sacerdos non solum ex animi mei sententia sed etiam ex totius Archidioeceseos sententia dignus est censendus, qui ad episcopi dignitatem promoveatur.
132v
Ex parte gubernii Borussici difficultates ordinis politici quoad personam a me Sanctitati Tuae commendati non obiicientur.
De congrua et honesta novi auxiliarii sustentatione provisum est.
Ad osculum S. Tuae humillime provolotus enixe supplico, ut ex Tua Apostolica benignitate commemoratus sacerdos Josephus Stoeffels ad episcopi dignitatem et Auxiliarii mei munus promoveatur et quam primum processus informativus introducatur.
Paternam Benedictionem Apostolicam enixe petens
Sanctitatis Tuae
humillimus, obendientissimus,addictissimus
servus et Filius
sig.: CJ. Card. Schulte, Archiep. Colon.
Empfohlene Zitierweise:
Schulte, Karl Joseph an PiusXI. vom 13. Oktober 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 4382, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/4382. Letzter Zugriff am: 11.12.2019.
Online seit 31.07.2013