Dokument-Nr. 495
Hotzelt, Wilhelm an Benedikt XV.
München, 18. August 1919

Sanctissime Pater,
Consociatio protegendis Germanorum militibus in captivitate degentibus iterum audet adire Sanctitatem Vestram ac supplicare, ut Suam Supremam paterne placeat Auctoritatem interponere, ut milites nostri post tanti temporis absentiam suae tandem patriae suisque domibus restituantur.
In pacis quidem conditionibus cautum est, ut nisi prius quatuor potestates pacem ratam habuissent, captivi ne remitterentur; quod dum fiat, certe extremus mensis September futurus est. Illis igitur miserandis non obtinget, ut antequam hiems immineat, paulisper respirare a suis malis queant.
Quoniam vero a Germanis et ab Anglis pax ratificata est nec dubium est, quia ceterae civitates idem sint facturae nescio an nihil melius gratiusve afferre Sanctitas Vestra captivis nostris possit, quam si apud potestates confoederatas intercedat, ut in re tanta non tam litera valeat quam humanitas captisque quantocius redire ad suos liceat.
Quod si feliciter impetrabitur, id populus Germanus quasi manum extremam esse ac cumulum omnium, quae a Sanctitate Vestra inter hos annos
45v
paterno in omnes amore gesta sunt, existimabit ac recordabitur.
Pro qua gratia:
Sanctitatis Vestrae
humillimus atque oboedientissimus famulus
Dr. Wilhelm Hotzelt
Cappellanus in Nürnberg
nomine ac mandato dictae Consociationis
Empfohlene Zitierweise
Hotzelt, Wilhelm an BenediktXV. vom 18. August 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 495, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/495. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 04.06.2012.