Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 5013
Skala, JakobSauer, Nikolaus an Pacelli, Eugenio
Bautzen, 18. April 1921

Excellentissime ac Illustrissime Domine!
Humillime infrascripti repraesentates exempti Capituli ad S. Petrum Budissae (Bautzen) in Lusatia Saxoniae summo honori sibi ducunt invitandi Excellentissimam Dominationem Tuam ad solemnia septia fundatione Capituli Centenarii, quae Deo favente celebrabuntur:
die 26. Junii 1921 (Dom.VI. p. Pent.),
quibusque, si Sanctissimo placuerit, tamquam laetitiae culmen adjungetur: festiva proclamatio redintegrationis antiquae Dioecesis Misnensis in Saxonia, quam gratiam a Deo ferventi prece erogamus.
Simul petimus, ut Excellentia Tua hac occasione dignetur paterne invisere catholicos Saxoniae, tum quia a temporibus Lutheri, excepta aula regia, ministrum pleniotentiarium Beatissimi Patris nunquam viderint, tum ut nexus cum S. Sede arctius firmetur.
Inspectio praestantiorum locorum absolvi potest cum celeri curru (automobili) 4 dierum spatio, ita ut Excellentia Tua Monachio die 25. Junii mane discedens die 30. vesp. eodem reverti posset.
20v
Tempus praedictum magis restringi posse minime putamus, cum Dresdae et Lipsiae fideles tantum die festo convocare possimus. Petimus insuper, ut ubique benedictionem Apostolicam cum indulgentia plenaria Dominatio Tua Excellma impertiere dignetur.
Insultus ex parte revolutionariorum nullos timemus, Protestantes haud paucos Dominatio Tua in ecclesiis nostris videbit! Neque obstat, quod vi pacti inimicorum Germaniae Saxonia tunc a milite czechoslavico forte obsessa sit, de solemnitate ipsi cura nulla erit!
Responsum gratiosissime affirmativum expectantes interea Deum O. M. deprecamur, ut Excellmam Dominationem Tuam sospitem servet, quatenus felix et incolumis solemniis Centenarii nostri interesse possit.
Cum intimo affectu profundissimae aestimationis sinceroque sensu devotissimi obsequii permanemus
Excellentissimae Dominationis Tuae
humillimi et addictissimi servi:
Praelatus Jacobus Skala
Administor Apostolicus
Canonicus Capitularis Senior
Nicolaus Sauer
Canonicus Capitularis Cantor
Empfohlene Zitierweise:
Skala, Jakob an Pacelli, Eugenio vom 18. April 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5013, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5013. Letzter Zugriff am: 31.10.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013