Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 5015

Sebastian, Ludwig: Testimonium de Rev. D. D. Ludovico Hugo Ss. theol. doct. adhuc Regente Sem. cleric. Spir.. Speyer, 26. November 1920

Hic natus est 12. Jan. 1871 in parochia Arzheim, dioec. Spirensis, filius legitimus ludi magistri cathol. p. m. et matris cath. adhuc viventis. Schola elementari in urbe Grünstadt et gymnasio in hac urbe absoluto in universitate Oenipontana studio Ss. theologiae operam dedit. Anno 1891 inter alumnos collegii Germanici Romae susceptus presbyter ordinatus ab Em. D. D. Cardin. Vicario Parochi 28. Oct. 1894 et ad gradum doctoris Ss. theol. promotus est die 25. Juni 1895. Deinde sacelanus in urbibus Landstuhl, Deidesheim, Kaiserslautern iussus et examine paroch. habito
5v
primum locum assecutus parochiam Remigiusberg accepit. At Decessor noster Episc. Konradus, p. m. vicarium Eccles. cathedr. et secretarium Episcopi eum adhibuit 1905, cui postea 1911 parochia Bliesdalheim commendata est. Rev.ssmus D. D. Praedecessor Michael, nunc Archiepisc. Monac. et Frising. anno 1915 moderatorem Seminarii Episcopali eum constituit, ne quid detrimenti caperet instructio clericorum nimia manusuetudine neve haud sufficienti doctrina et studio antecedentis Regentis.
Itaque munere et sacerdotis curati et professoris et auxiliarii in regimine et administratione dioeceseos functus ab omni clero universoque populo usque quaque laudatus et honoratus est. Ornant enim istum sacerdotem virtutes illae, quas S. Paulus Apostolus nec non
6r
s. canones S. matris Ecclesiae de episcopis statuerunt. Vera et sincera pietas erga Deum, subtili Ss. theologiae doctrina et scientia excitata, in eo eminet, item strenua ergo S. Ecclesiam catholicam matrem et S. Apostolicam Sedem devotio. Praedicationes Verbi Divini tam propter sententiarum frequentiam quam propter suavitatem sermonis cum omnium amore et studio attenduntur. Multi sacerdotes et religiosi ob eius zelum animarum confessario eo utuntur. Ingenii dexteritatem et gravitatem regendi in restituenda seminarii disciplina praebuit. Seminarii temporalia bona, non ita grandia, et prudenter et fideliter per annonam horum temporum caram administravit.
Est valde modestus et pudens,
6v
mansuetus et affabilis erga nobiles et pauperes.
Eximiis animi donis etiam habitus corporis, imperatoria quaedam forma aeque ac prospera valetudo conveniunt.
+ Ludovicus.
Episc. Spir.
Empfohlene Zitierweise:
Sebastian, Ludwig, Testimonium de Rev. D. D. Ludovico Hugo Ss. theol. doct. adhuc Regente Sem. cleric. Spir., Speyer vom 26. November 1920 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5015, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5015. Letzter Zugriff am: 13.08.2020.
Online seit 14.01.2013