Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 5057
Weber OSB, Norbert an Pius XI.
St. Ottilien, 09. Juli 1922

Beatissime Pater!
Eximia erga filios egentes charitate Sanctitas Tua Congregationi nostrae de St. Ottilien O. S. B. pro missionibus exteris insigne adjutorium 100.000 Libellarum concedere dignata est, quam summam Reverendissimus et Excellentissimus D. D. Eugenius Pacelli, Nuntius Apostolicus Monacensis nobiscum communicavit. His eleemosynis Sanctitas Tua tristibus conditionibus, in quas rerum difficultates in Germania
405v
vigentes nostram Congregationem abstulerunt, provisa est, ita ut Seminaria Congregationis, quorum alumni pro Missionibus erudiuntur necnon et ipsa Monasteria ad tempus proximum ex incertitudine in certum quendam statum redacta videntur.
Quare ex animo Tibi, Sanctissime Pater, gratias ago pro hoc auxilio ac benignitate, promittens majore adhuc erga S. Sedem charitate, majore studio in opere missionario perficiendo his beneficiis dignos nos esse demonstraturos.
Benedicas quaeso, Beatissime Pater, nobis nostrisque desideriis ac votis, complens hoc modo paternam curam erga filios Tibi
406r
devotissimos, qui Deum optimum maximum enixe precibus rogant, ut Ipse remunerator bonorum operum largissime Tibi retribuat.
Cum religiosa devotione ac sincera gratitudine permaneo
Sanctitatis Tuae
humillimus ac fidelissimus servus
+ Norbertus O.S.B.
Archiabbas.
Empfohlene Zitierweise:
Weber OSB, Norbert an PiusXI. vom 09. Juli 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5057, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5057. Letzter Zugriff am: 26.10.2020.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 15.07.2013