Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 517
Kaufmann, Karl Maria an [Gasparri, Pietro]
Frankfurt am Main, 12. November 1917

Beatissime Pater.
Infrascriptus sacerdos ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus jus celebrationis S. Missae sacrificii in oppido Frankfurt humiliter petit contra episcopum Limburgensem Augustinum Kilian, qui eum a celebratione Missae in dicto oppido sine ulla indicatione rationis prohibuit.
Ab anno 1911 habito in oppido Frankfurt (Francoforte sul Meno) cum licentia expressa et scripta tum ordinarii loci, Rvmi Domini Dominici Willi, episcopi Limburgensis defuncti, tum ordinarii mei, episcopi nempe Pinnensis (Penne, Prov. Teramo, Italia), cujus diocesi, quamvis natione germanicus et civis Borussiae, canonice adscriptus sum. Literis testimonialibus, quas "celebret" dicunt, rite munitus, per sex annos quotidie in ecclesia Patrum Capucinorum hujus oppidi Frankfurt Missam celebravi.
Jamvero novus episcopus Limburgensis, Augustinus Kilian, die 10. aprilis 1917, eo tempore quo novas parochias oppidi erexit, me a celebratione S. Sacrificii non solum in ipso oppido Frankfurt sed etiam in vasto territorio civili ejusdem oppidi prohibuit. Motivum hujus prohibitionis pluries a Rvmo episcopo petivi, responsum nunquam accepi, nec ullum verbum monitionis vel observationis ab eo unquam audivi. Scripsit tamen episcopus, illam prohibitionem nec suspensionem nec interdictum esse. Nunc quotidie iter duarum horarum facere debeo ut Missam in alio oppido celebrare possim, quod maximis incommodis connectitur et in dies, praesertim hiemali tempore, difficilius fit.
Catholici Germaniae – id sine violatione humilitatis dicere audeo – sciunt me de re catholica bene meritum.
54r
Sum enim conditor et moderator ephemeridis apologeticae "Fels" (Revista apologetica), necnon a 15 annis director Officii Centralis, quod catholici viri contra plurimas illas calumnias instituerunt, quae in diariis et coetibus inimicorum Religionis contra sacerdotes et institutiones Ecclesiae proferuntur. Hoc opus apologeticum, quod in bello quiescit, Summi Pontifices Leo XIII et Pius X benedixerunt.
Sanctitatem Vestram enixe et humiliter precor: ab episcopo Limburgensi revocationem prohibitionis vel indicationem rationum ipsius prohibitionis postulare benigne velis.
Me profiteor
Sanctitatis Vestrae
humillimum famulum
Carolus Kaufmann,
sacerdos, s. theol. et phil. doctor.
Empfohlene Zitierweise:
Kaufmann, Karl Maria an [Gasparri, Pietro] vom 12. November 1917 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 517, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/517. Letzter Zugriff am: 23.10.2019.
Online seit 24.03.2010