Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 5315
Hähling von Lanzenauer, Heinrich Maria Friedrich an Pacelli, Eugenio
Paderborn, 04. Mai 1920

A Sua Excellentia, Nuntio Apostolico, Reverendissimo et Illustrissimo Archiepiscopo Pacelli evocato, de persona et idoneitate in Episcopum Paderbornensem noviter electi Reverendi Domini Caspari Klein, prius Vicarii Generalis, pro tempore Vicarii Capitularis haec sub secreto Pontificio et coram Domino exponere mihi liceat.
Casparus Klein, nunc 55 annorum, natus est in Elben parochiae Wenden districtus Olpe, parvo rurali vico parentibus piis et religiosis agricolis. Iuventute in innocentia et religione in Gymnasio Theodoriano Paderbornensi peracta et testimonio maturitatis studiis humanioribus completis ibi anno 1886 comparato philosophicis et theologicis disciplinis primum Monasterii et ab anno 1887 in Academia Episcopali post agones ecclesiasticos praecedentium annorum de novo repristinata laudabili diligentia et optimo successu vacavit. Paschate anni 1889 Seminarium clericale ingressus, die 21. Martii anni 1890 Presbyter ordinatus et vicarius pro magna parochia s. Josephi in Bochum constitutus est, quae urbs unum est ex centris districtus industrialis Westfaliae. Tribus annis ibi in pietate et labore indefesso transactis, Rector ecclesiae filialis in Röhlinghausen parochiae Eickel eiusdem districtus industrialis nominatus est, qui vicus etsi magno catholicorum numero pollens, tamen sacello exiguo provisorio contentus esse cogebatur, sed industria et prudentia novi pastoris mox et ampla ecclesia et ceteris domibus institutionibusque augebatur, ita ut mox communitas filialis in parochiam erigeretur, cuius primus parochus Casparus noster Klein in gaudium parochianorum nominabatur. Totus nunc incubuit in interiorem vitam suorum subditorum excolendam tali successu, ut mox
22v
in tota illa regione nova parochia quasi exemplaris et aestimaretur et laudaretur. – Post mortem R. Domini Schilp, sui ad s. Josephum in Bochum quondam praesidis et parochi maior ei in vinea Domini pars laboris assignabatur, cum illa parochia, in qua vicarii munere functus fuerat, per Episcopum Wilhelmum Schneider ei tamquam propria deferretur. Via dicendum est, quali sollertia, consilio, benignitate erga parochianos et labore industrioso hic boni pastoris opus executus sit. Ab omnibus dilectus et omnibus tamquam forma gregis ex animo carissimus, Paderbornam discessit, electus a Reverendissimo nunc Archiepiscopo Coloniensi consiliarius ecclesiasticus in adiutorium senescentis Reverendi Domini Josephi Schnitz, Vicarii Generalis, post cuius mortem ipse Vicarius Generalis nominatus est.
Cum vero Sua Excellentia postulet a me iudicium de idoneitate electi in Episcopum Paderbornensem, quid dicere et scribere possim et debeam, id mihi omnino et quidem ex lungo tempore clarum est. Vita noviter electi praecipue intra limites curae pastoralis conclusa fuit, sed curae pastoralis in districtu, qui ob nimium fidelium numerum, ob dissensiones et rixas catholicos operarios inter et adherentes sectae socialistarum (Sozialdemokraten) et semper exorientes questiones difficillimas maximas praebet difficultates. Per decem fere annos postea paene vel ex omni parte sub Episcopo Carolo Josepho fuit caput gubernii ecclesiastici qua Vicarius Generalis totius dioecesis, quae intra suum ambitum concludit fere 1 et ½ milliones catholicorum, conditione inter se maxime distinctorum, habitantium partim in districtu industriali, partim in regionibus ruralibus Westfaliae et Eichsfeldiae, partim in dissitis sic dictae Diasporae provinciis et principatibus. Difficultates Diasporae Suae Excellentiae per autopsiam Ipsi notae sunt. Ubique Casparus Klein se praebuit operarium inconfusibilem et laboris stupendi, prudentiae
23r
singularis, zeli Domini, quietis animi semper sibi paris, necnon et ad clerum et ad populum benevolentiae ad omnes cum gratia se inclinantis cum humilitate, auctoritate et amore, quae omnium ei animos conciliaverunt. Cum semper insuper bona valetudine gaudeat et aetate nondum prorecta, meliorem Episcopum numquam invenire poss e mus. – In gravissimis belli tempestatibus se omnibus necessitatibus ostendit aequalem et praeter multa sui specialis muneris negotia in civitate episcopali praeerat operibus et societatibus caritativis, quae de multifariis et maximis urbanorum angustiis et manu forti et benefica et amplo intuitu consulebat.
Necessarius est nobis hac temporum necessitate Episcopus, qui omnes vitae socialis, caritativae et religiosae conditiones bene perspectas habet et implexas questiones de die in diem semper novas tractare et definire possit (ut) et valeat – talis ut Reverendus Vicarius capitularis Klein, cuius persona et bonae qualitates omnium, et cleri et fidelium votis respondent. Si Pontificiam Confirmationem acceperit, quod unite desideramus, speramus, eum fore Episcopum Deo gratum, qui in pericolis temporis gubernacula concreditae sibi ecclesiae fortiter teneat. Rogamus proinde enixe Sanctam Sedem, velit obsecundare benigniter communibus votis et electum Antistitem auctoritate Apostolica confirmare. Si licet unum votum adiicere, foret in obedientia proposita reverentialis petitio, velit Sancta Sedes rem ita expedire, ut mox, sicut praesens rerum status in nostra patria tam lacrimabilis dep o scere valde videtur, a Sua Sanctitate confirmatus et nominatus electus Casparus Klein et sacram Consecrationem accipere et novum praeclarissimum onus subire queat.
In summa reverentia et religioso obsequio
+ Henricus Haehling de Lanzenauer, Episcopus Suffraganeus,
Ecclesiae Cathedralis Decanus et consiliarius ecclesiasticus
Empfohlene Zitierweise:
Hähling von Lanzenauer, Heinrich Maria Friedrich an Pacelli, Eugenio vom 04. Mai 1920 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5315, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5315. Letzter Zugriff am: 02.04.2020.
Online seit 14.01.2013