Dokument-Nr. 5327
Kurz, Johann Baptist an Gasparri, Pietro
Altdorf bei Eichstätt, 12. August 1920

Beatissime Pater!
Dr. Joannes Kurz, parochus Altdorfi prope Titting dioecesis Eystettensis et Otto Nitzsch, consiliarius superior reipublicae Bavariae, praesidentes unionis ad struendas vias in Jurae montibus (Zweckverband für Juraerschließungsstraßen) has supplices preces Sanctitati Vestrae humillime edicere audent:
Unio nostra bello infelici peracto auctore regimine provinciae nostrae condita est ea intentione, ut in viis et pontibus per montes Jurae arduos struendis pauperes milites et captivi ex bello redeuntes et negotio carentes operam inveniant. Haud pauci operarii, qui in bello pestifero Deum et religionem perdiderant,
190v
in regione nostra christiana apud agricolas pios ad fidem et mores christianos reverterunt.
Usque adhuc duo paene millia operariorum fodiunt et aedificant, qui circa sex millia uxorum liberorumque vel parentum debilium alere debent. Nimis exiguam recipiunt mercedem (3 M 20 Pf – 4 M 35 Pf pro hora), quae non sufficit ad sustentationem familiarum suarum. Multi non possunt se saturare, alii vestimentis necessariis indigent et calceamentis.
Humillime ergo audemus Sanctitatem Vestram orare et obsecrare, ut ex opibus, quae ex toto Orbe Romae ad S. Petrum sunt allatae pro pauperibus Europae Mediae operariis nostris eorumque familiis ad octo millia laborantium fame et frigore partem quandam benignissime recipiamus:
Quam misericordiam serenissimam Deus Optimus Maximus Sanctitati Vestrae reconciliet, enixe imploramus.
Sanctitatis Vestrae
Devotissimi servi
Nitzsch
Consiliarius superior Reipublicae Bavariae.
Dr. jur. Joannes Kurz
parochus, praeses unionis ad struendas vias in Jurae montibus
190r, am linken Seitenrand, hds. von dritter Hand (hierbei handelt es sich um das Schreiben, mit dem Pacelli die Anlage übersandt wurde):Num. Exp. 2611Ex vicariatu generali EystettensiAd Nuntiaturam Apostolicam MonachiiPreces Rev. Domini Dr. Joannis Kurz, parochi in Altdorf prope Eystadium, in favorem duorum millium operariorum, qui coordinationi "Zweckverband für Jura-Erschließung Altdorf bei Eichstätt" inserviunt, valide commendantur.Eystadii, die 19. Augusti 1920Dr. Triller Vic. gen.Schielle
Empfohlene Zitierweise
Kurz, Johann Baptist an Gasparri, Pietro vom 12. August 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5327, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5327. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 14.01.2013.