Dokument-Nr. 5446
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 29. März 1921

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Die 9. Februarii huius anni Capitula Cathedralia dioeceseon Borussiae me petierunt, ut episcopi Borussiae commendarent Sanctae Sedi desideria, quae ab ipsis humillime Sanctitati Suae sunt substrata in causa novi ordinis mox statuendi de modo conferendi imposterum dignitates et canonicatus Capitulorum. Consentiunt omnes de non concedendo imposterum Gubernio jus praesentandi personas sibi gratas aut respuendi personas sibi minus gratas. Specialia insuper Capitulorum desideria haec sunt:
1º. ut Praepositura in omnibus Capitulis, quae hac dignitate ornata sunt, a Sancta Sede conferatur;
2º. ut Decanatus conferatur ab episcopo in dioecesibus antiquarum provinciarum Borussiae, in quibus valet Bulla "De salute animarum", scilicet Coloniensi, Trevirensi, Paderbornensi, Monasteriensi, Breslaviensi, Warmiensi dioecesibus;
3º. ut quoad collationem decanatus, canonicatuum
56v
aliorumque beneficiorum in Cathedralibus in novis provinciis Borussiae, ubi viguit hucusque Bulla "Impensa Romanorum" et Bulla "Ad dominici gregis", retineatur indultum de conferendo haec omnia alternis vicibus ab episcopo et a capitulis, uti valet in dioecesibus Hildesiensi, Osnabrugensi,
Fuldensi et Limburgensi;
4º. ut conservetur ubique capitulis jus eligendi episcopum;
5º. ut quoad Canonicatus indultum novarum provinciarum supra sub numero 3º memoratum extendatur etiam ad Capitula antiquarum provinciarum, ita ut deinceps in omnibus dioecesibus Canonicatus et minora Cathedralium beneficia alternis vicibus conferantur ab episcopo et a capitulo.
Si liceat episcopis Borussiae votum suum de hisce Capitulorum desideriis omni qua par est modestia et subiectione exprimere, certum est, Capitula Germaniae per totum ultimum saeculum, quo citatae Circumscriptionum Bullae viguerunt, juribus suis tenerrima conscientia usa esse ad utilitatem Ecclesiae, ita ut eximia confidentia cleri et fidelium in horum jurium exercitio gaudeant. Hinc pretiosis illis juribus hucusque possessis ut imposterum Capitula dioeceseon ornata maneant, instantissime omnes Borussiae episcopi commendant.
In uno tantum puncto dissensus inter antiquarum provinciarum dioecesanos episcopos apparuit, relate ad collationem Canonicatuum aliorumque beneficiorum
57r
minorum in Cathedralibus. Hucusque hi Canonicatus, excepto jure Regis praesentandi in sex mensium vacantiis, libere ab episcopo conferebantur iuxta Bullam "De salute animarum". Nunc si existere desinit privilegium Gubernii, nulla adest causa, ob quam libera per episcopos collatio restringatur etiam in antiquis provinciis per novum privilegium Capitulis concedendum. Huic Capitulorum desiderio contradicunt Eminentissimus Archiepiscopus Coloniensis, Episcopus Warmiensis et ego subscriptus. Attendatur quaeso onus negotiorum et curarum, quae incumbunt Curiae episcopali in administratione dioecesis. Hae curae haecque negotia ultimis decenniis ita aucta et tam difficilia facta sunt, ut labores Curiae paene vires consiliariorum superent. Hinc maxime necessarium est, ut habeat episcopus in Curia sua canonicos ad strenue laborandum die noctuque scientia, prudentia et experientia idoneos. Qualitates hasce candidatorum episcopus ex longinqua propria experientia et ex visitationibus multo melius cognoscit quam Capitula, quae in electione candidatorum variis dissensionibus magis exposita sunt. Hinc attenta sola dioecesis utilitate certe consultius est, ut electio Canonicorum, ubi hucusque Capitula speciale privilegium non habuerunt, maneat in episcopi manu. In hoc igitur puncto Ordinarii Coloniensis, Breslaviensis et Warmiensis suadent, ut a concedendo novo Capitulis privilegio in antiquis provinciis abstineatur.
Notum Excellentiae Vestrae est, omnes Borussiae
57v
episcopos haec vota summa cum devotione et obedientia sapientiori Sanctae Sedis iudicio decidenda relinquere, cum petunt, ut supra exposita tempore opportuno Sanctitati Suae substernantur.1
Summa cum aestimatione et obsequiositate permaneo esse
Excellentiae Vestrae
devotissimus servus
A. Card. Bertram.
56r, am oberen Seitenrand hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, notiert: "2".
1"56r Die 9. Februarii […] Sanctitati Suae substernantur." hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, mit Anführungszeichen ("") versehen.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 29. März 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5446, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5446. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.