Dokument-Nr. 5447
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 19. September 1921

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Litteras benignissimas Eminentissimi Domini Cardinalis Secretarii Status diei 20. Maii h. a. nr. 20766, utendo licentia ab Excellentia Vestra die 22.Junii 1920 nr. 20970 mihi data, die 24. Augusti h. a. in Conferentia Fuldensi secretissime communicavi congregatis solis episcopis, non vero ceteris dioeceseon delegatis ad Conferentiam deputatis. Habita exacta deliberatione, episcopi Borussiae et Provinciae Rheni Superioris mihi mandarunt, ut Excellentiam Vestram peterem, ut haec sequentia episcoporum desideria Eminentiae Suae Secretario Status S. S. referantur.
1º Quod attinet quaestionem, num conventiones Bullis "De salute animarum", "Ad dominici gregis" et "Impensa" contentae vigere desierint, episcopi supradicti censent, vigere desiisse illas partes, quae continent privilegia Regis, sed in vigore permansisse illas partes, quae continent pacta inter
63v
Ecclesiam et Rempublicam (Regnum). Quae si non amplius vigere censentur, non abest periculum, ne jura maximi ponderis illis Bullis determinata ab inimicis Ecclesiae impugnentur. Hinc consultius esse videtur, ut quaestio de Bullarum perdurante vigore non expresse tangatur.
2º Electio novorum episcoporum ut etiam imposterum libera in manibus Capitulorum permaneat, episcopis congregatis valde cordi est. Mandarunt mihi antistites congregati denuo hanc petitionem devotissime ad Sanctitatis Suae pedes proferre. Causae sunt, quod a Capitulis electiones hucusque tenerrima conscientia semper actae sunt, et quod praeter capitula etiam dioeceseon clerus ac populus hoc jus tanquam cimelium speciale conservare exoptat, praesertim quum jus antiquissimum sit.
3º Ardentius insuper petunt episcopi, ut in Concordatis vel conventionibus, quae mox ineundae erunt, in novorum episcoporum electione Guberniis nullus omnino influxus concedatur, quatenus agitur de candidato ex natione Germanica orto. Si Gubernia in cujusvis canditati electione interrogentur de politicis candidati qualitatibus, porta aperiretur largissimo Guberniorum influxui. Totus vero Germaniae clerus populusque vere tristes essent de ejusmodi dependentia a Gubernii cooperatione. Gaudio
64r
vere magno affecti sunt hisce ultimis annis catholici Germaniae, cum audirent, in plurium jam antistitum electione Ecclesiam plenissima libertate progressam esse. Hinc omnes episcopi instanter rogant, ut de canditati persona communicatio cum Gubernio in eo solo casu instauretur, si agatur de candidato ex alia natione orto. Hanc restrictionem etiam ideo commendamus, quia, si in unoquoque casu Gubernia ex rationibus politicis objectiones proferre vigore Concordati poterunt, sed Secretaria Status Sanctitatis Suae hisce objectionibus cedere deneget, difficilior fiet connexio tam inter Gubernium et Sanctam Sedem Nuntiumque Apostolicum quam inter Gubernium et futurum episcopum, praesertim quia in moderna rerum conditione saepissime tractationes diplomaticae etiam secretae publice toti populo notae fiunt, varias per vias rumore in ephemerides transeunte. Memoretur denique, fore, ut Gubernium verisimiliter contentum sit, si Gubernii arbitrium requiratur in solo casu electionis candidati ex aliena natione.
4º Collationem Canonicatum quod attinet, graviores certe orientur difficultates et aegerrimae inconvenientiae, si episcopi ante Canonicatus collationem Capitulum interrogare deberent cum obligatione a Secretaria Status S. S. electa: "L'Ordinario tuttavia non si scosterà dal parere
64v
del Capitolo se non per gravi e fondate ragioni". Episcopi vero Fuldae congregati valde exoptant, ut, quoad fieri possit, in Canonicatuum collatione maneant immunes a Capituli influxu ob hasce rationes.
a. Hucusque Capitula in duabus tantum dioecesibus cooperabantur in collatione canonicatuum, qui in dioecesibus Hildesheimensi et Osnabrugensi conferebantur alternatim ab Episcopo et a Capitulo, independente manente utraque parte in hoc negotio. Hinc Capitula certe contenta erunt, si in omnibus ceteris dioecesibus Episcopis servetur jus hucusque possessum.
b. In Borussiae dioecesibus, quarum duae comprehendunt plus quam tres milliones dioecesanorum et etiam ceterae permagnae sunt, Ordinarii versantur in magna penuria consiliariorum satis prudentium et fortium, qui ab aurora usque ad mediam noctem quotidie et incessanter negotiis dioecesis incumbant. Vires vero clericorum Episcopus solus satis cognoscere et aestimare valet, quia ex multorum annorum observatione habet sufficientem singulorum experientiam. Capitula hanc specialem cognitionem non habent. Hinc in Capitulorum deliberationibus, ut experientia docet, aliae rationes, licet honestae, majus
65r
habent pondus. Exinde in Capitulis facilius prensationes et ambitiones amicorum multo facilius exercent effectus, quam in anima episcopi, quae multo magis gemit quotidie sub onere negotiorum et responsabilitate. Haec scribo non in dedecus Capitulorum, sed ex nuda et candida relationum realium conditione, quibus ne optima quidem Capitula se omnino subtrahere valebant.
Hasce qui accuratius perpendet rationes, certe in hac materia majus pondus attribuet voto Episcopi quam voto Capituli. In suprascripta vero formulatione nimis eminet "il parere del Capitulo".
c. Peto ut attendantur etiam sequelae.
Si Episcopus cognoverit, ob utilitatem dioeceseos canonicatum conferendum esse Cajo,cujus cooperatione indiget, Capitulum vero optat Titium, nulla vi Episcopus cogi potest ad obsequendum Capitulo. Cajus accipit Canonicatum. Tunc animorum alienatio et quaedam offensio difficiles reddit relationes tam inter episcopum et capitulum quam inter Cajum et collegas suos. Haec omnia evitantur, si Sancta Sedes facit electionem canonicorum immunem a cooperatione Capituli. Hoc Capitula libenter tolerabunt, quia hucusque nullum habebant jus in hac materia.
65v

Quod si fieri nequeat, non est dicendum "il vescovo non si scosterà dal parere del Capitolo", sed melius dicetur: Episcopi est judicare, num voto Capituli candidati dignitas vel idoneitas in dubium vocari possit.
5º Quod dignitatum collationem Sanctae Sedi reservatam attinet, Episcopi optant, ut possint votum suum Sanctae Sedi submittere non audito Capitulo, quia Capitula hucusque etiam in dignitatum collatione nullatenus cooperabantur. Quod si concedi nequeat, sufficiat, ut eodem modo, uti supra, Capitulum interrogetur, habeatne graviores rationes contra canditati dignitatem vel idoneitatem.
6º Petunt episcopi, ut usque ad factam novam inter Sanctam Sedem et Gubernia conventionem in vigore maneat modus ultimis hisce annis introductus.
Ne aegre ferat, quaeso, Sanctitas Sua, si haec omnia profero Conventus Fuldensis desideria, uti est muneris Praesidentis Conferentiae. Jam si finaliter indicare liceat, quibus desideriis ego ipse maximum inesse pondus censeam, haec candide annuere liceat.
1) Numquam in episcoporum electione Guberni -
66r
um habeat influxum; hinc si agatur de candidato orto ex germanica natione, nunquam interrogetur Gubernium, habeatne objectiones ob politicas causas. Ejusmodi enim concessio adduceret gravissimas difficultates, atque aegerrime afficeret totum populum catholicum totius Germaniae, qui non intelligeret, cur haec nova vincula libertatem Ecclesiae restringere debeant. Accedunt inconvenientiae supra indicatae.
Liberi omnino sint Episcopi in electione Canonicorum, quia pondera curarum et negotiorum, quibus inservire debent Canonici uti consiliarii Curiae, incessanter augentur, et quia inter decem canonicos jam vix tres inveniantur, quorum vires ad strenue cooperandum sufficiant. Hinc in damnum dioeceseon verget, si episcopi in eligendis cooperatoribus restringerentur.
In his duobus punctis peto ut Sancta Sedes supplicationem Episcopatus non rejiciat; cetera puncta facilius sapientiori Sanctae Sedis judicio relinqui posse censeo, quatenus personalem meam opinionem pandere permittitur.
Petendo, ut haec summa cum humilitate substernantur paternae Sanctissimi Domini decisioni, libentissime hac utor occasione ad
66v
experimendos profundissimae aestimationis ac reverentiae sensus, quibus permaneo esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 19. September 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5447, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5447. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 14.05.2013.