Dokument-Nr. 5453
Boelitz, Otto an Pacelli, Eugenio
[Berlin], 28. April 1922

Übersetzung
Kopie
Gratias Excellentiae Vestrae ago de epistola die 16. Febr. vertentis anni (23287) ad me perhumaniter data, aeque ac de communicates iis, quae ab Emo Principe Episcopo Wratislaviensi suggesta sunt. Quae ibi tanguntur, ipsa hinc ante biennium annoque superiore cum procuratoribus Episcoporum Borussiae necnon DD. Cardinalibus Wratislavien. et Colonien. coniunctis intime consiliis et quidem felici exitu iactata sunt. Dum porro praecipue ad id, quod tertio loco suggeritur, quodque protinus opere adorsum iri literis 6. ian. huiusce anni datis (G.II.33) spem feci, animum intendo, singularem animi laetitiam significare iuvat, quod ex iis, quae hucusque acta habitaque sunt, nihil Borussico Gubernio innotuerit, unde iure inferatur, S. Sedem in illam abiisse sententiam, ut, quae olim sunt Regiae protestati concessa, ea iam revocata atque irrita reputanda sint. Manet certe Gubernii Borussici consilium, Bullam "De salute animarum" ceterasque conventions cum S. Sede factas de dioecesibus delimitandis, de sedibus episcopalibus, dignitatibus atque canoniis intra Borussiae fines obtinendis, ipsas uti prius, qua patet deinceps Status territorium, integras vigere. Quod si res quomodocumque aliter tractetur, nec sic quidemfiet, quominus leges Borussicae totius Germanorum Reipublicae institutis accommodari possint, at vero in magnas difficultates incurret, quae ex huiusmodi institutis erui omnino non potest, obtinenda suffragatio, utputa Episcopatuum dotibus, Parochorum stipendiis adaugendis. Quam autem ad congressum colloquiumque litteris die proximo 16. Febr. datis Excellentia Vestra viam pandebat, hoc meo eam responso, quod prius haud adhibito Status Ministerio mittendum censui, libenter aggredior: in qua potius indicium mihi videre videor, nequaquam propositi esse, ut, quae comuniter statuta sunt, ab una seorsum parte irrita renuntientur, praesertim cum, ubi talis colloquiorum ratio initur, omne coeptum inane necessario
64v
evadat, nisi mutua inter pactores consensione ad condiciones definiendas accedatur.
Sane ut totius Germaniae institutis aptentur, quae in Borussia vigent atque inter iura patria computantur, circumscriptionum ac dotationum Bullae, nova lege opus erit; quae dum rogabitur, fieri nequit, quin quaestio afferatur, qua demum ratione, sublata Gubernio exoptationis potestate, cathedralium ecclesiarum Capitula in posterum supplenda sint, idque cum propter causae gravitatem, tum ob dotem congruam publico decreto assignandam. Qua de re accuratius Excellentia Vestra mihi perscribat velim. Profecto Borussico Gubernio in optatis est, ut et qui in Praepositos et dimidia pars eorum, qui in Capitulares ecclesiarum Cathedralium promovendi sunt, prius moderatoribus Reipublicae nominentur, quam canonicam institutionem obtineant.
Quod ad deligendos Episcopos attinet, postquam civilis potestas eo, quod dicitur "exclusivae", iure et destinandi procuratoris, qui vice Gubernii suffragiis ferendis intersit, praerogativa se abdicarit, ne quidquam sic detrahetur de iure eligendi, quod ex pacto et convento Capitulo competit. Omnino enim persuasum habeo, hoc studere Gubernium Borussicum de hoc iam nunc S. Sedis ab es assensum ea occasione expectari, ut ius istud eligendi in posterum quoque integrum maneat: quae videlicet voluntas perspicuis argumentis innititur, partim ex historico rerum nostrarum decursu, partim ex indubio catholicae plebis desiderio erutis. Quantopere autem e re utriusque partis sit, ut in exercendo iure eligendi concordiae Ecclesiam inter Statumque servandae ratio habeatur, et in Brevi "Quod de fidelium" an.1821 pro pristino Regno Borussiae et in altero "De re sacra" pro Rheni Superioris ecclesiastica provincia an. 1827. dato diserte exprimitur. Optandum esset, ut post completam, sicuti propositum est, legislationis Borussicae mutationem, quae in praedictis Brevibus monitio inculcatur, eo modo rituque utrimque prius definiendo in
65r
gratiam Guberii, quod liberae Borussorum Reipublicae praeest, iteretur. Insuper id mihi pergratum fuerit, si etiam posthac eorum, qui pro candidatis habentur, nomina ante electionem Borussico Gubernio denuntientur: quippe ita magis mutua utriusque potestatis concordia elucebit.
Quae I. II. IV. IX. loco in litteris Emi Principis Epi Wratislavien suggeruntur, ea omnia ad Status Borussici legem attinent, quae est de clericis primum liberaliter erudiendis, tum in munere constituendis. Quod si nihil pro huiusmodi lege mutanda hucusque actum est, id ad agendi rationem a DD. Episcopis, servatam accomodate, praecipue vero ab adauctis plurimum stipendiis pendet, quae nisi vi legis ipsius adhuc vigentis augeri omnino non poterant. Inde fit, ut, quae supra consueta stipendia parochis catholicis e public aerario olim circ. 5.600.000 M accedebant, anno iam 1920, uti tabulae testandur, 47.000.000 M excesserint. Novae praeterea annuae praestationes subsecutae sunt, quae v. gr. in rationum libello pro anno 1921. usque ad 80.000.000 M taxantur.
Forsitan, quod iam ex Vestrae Excellentiae litteris inferre licet, sint aliqui, quibus non placeat quod modo propositum est, etsi nullum exinde obligationis vinculum Ecclesiae proxime imponatur, ac solummodo veluti minimum quiddam condicionum certis verbis proferatur, quo scilicet libentius ac securius accipiatur, quae mox riganda est, lex de cleri Borussici stipendiis ampliandis. Plane eodem pervenietur interposita S. Sedis cautione, qua in tuto ponatur saltem certus ille publicae utilitatis modus, cui etiam in futurum nobis renuntiare non licet, postquam in parem status stipendiorumque condicionem clerici recepti erunt atque ii, qui Academicis institutionibus formati in Republica muneribus funguntur. Ad eum finem hoc equidem censuerim, nullum etiam deinceps ecclesiasticum munus absque civilis potestiatis assensu ulli attribuendum, ubi de alienigena agitur, vel de clerico, qui testimonium, quod dicunt "maturitatis", in aliqua altiori Germaniae schola non fuerit adeptus,
65v
neque tres saltem annos sive in una, ex Germaniae Universitatibus, sive in uno ex episcopalibus Germaniae item Seminariis, aut etiam in quocumque ex variis huiusmodi ludis theologicis, qui extant in Urbe, studuerit. Atque haec praecipua capita existimarim, quorum in iis, quae faciendae sunt, pactionibus ratio habeatur oportet, reservato tamen mihi iure alia quoque, ubi ad colloquium ventum erit, deferendi. Ad extremum admonere liceat, quam officiose, quamque liberaliter Gubernium Borussicum, ex quo nova Germanorum Constitutio decreta est, optatis ecclesiasticarum, quarum intererat, potestatum in existentibus legibus exsequendis constanter responderit.
Accepti sint, quaeso, quos erga Excellentiam Vestram profiteor, singularis reverentiae impensaeque voluntatis sensus.
Subscriptis ego Boelitz
a Scientiis Artibus publicaque Instructione
Status Borussici Minister.
Empfohlene Zitierweise
Boelitz, Otto an Pacelli, Eugenio vom 28. April 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5453, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5453. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.