Dokument-Nr. 6254
Bertram, Adolf Johannes an Cassetta, Francesco di Paola
[Berlin], vor dem 03. Januar 1918

Beatissime Pater
In dioecesis Wratislaviensi ab annis circiter 170 consuetuso viget, quod inter iudices tribunalium ecclesiasticorum assumpti sint homines laici in iure periti, qui non solum locum consultorum sed etiam iudicum cum voto decisivo in causis contentiosis et matrimonialibus – non vero in criminalibus clericorum – obtinent. Consuetudo ista ad instantiam Gubernii Civilis eo tempore recepta esse videtur quo iurisdictio ecclesiastica magis se extendebat ad certas causas quae postea civilis potestas sibi reservavit. Ultimis deceniis saeculi decimi octavi et primis decenniis saeculi decimi noni in Borussia Regia potestas adeo in administrationem ecclesiasticam se ingerebat, ut non solum confirmationem iudicum ecclesiasticorum sibi reservaret sed etiam certum numerum iudicum laicorum (iurisperitorum) praescriberet.
Pius PP. IX, cum anno 1855 constitutionem tribunalium secundae et tertiae instantiae pro dioecesi Wratislaviensi restaurasset, expressis verbis statuit haec
"Praeterea tam Collegio iudicum secundae instantiae quam tribus iudicibus in tertia instantia ab Apostolico Nuntio ut dictum est deputandis facultatem
3v
facimus adsciscendi sibi in auxilium adsessores sive auditores ecclesiasticos seu seculares sacrorum canonum peritos, qui tamen omni voto deliberativo seu decisivo destituantur."
Nihilominus praesertim in iudicio primae instantiae iudices laici in supramemoratis causis cum voto deliberativo et in secunda instantia saltem cum voto consultivo adsciscebantur usque ad nostra tempora.
Etsi vero in multis casibus magna utilitate et commoditate esse concedam, su iurisperiti votum suum mere consultivum dent in causis ecclesiasticis illis, quae connexionem habent quamdam cum certis legibus civilibus, timeo tamen, ne consuetudo dioecesana quam, ad hanc dioecesim translatus, inveni iam 170 annos vigentem, abusus magis esse videatur, praesertim spectatis legibus novi Codicis iuris ecclesiastici, quo canone 1573 par. 4 et canone 1574 par. 1 statuitur, quod et officiales et iudices synodales debeant esse sacerdotes. (Similiter in can. 1581 de auditoribus).
Qua re Sanctitati Vestrae humillime submittere audeo haec dubia, quorum gratiosam solutionem imploro:
1.
An consuetudo, per 170 annos usitata qua in Tribunalibus dioecesis Wratislaviensis admittuntur iurisperiti laici cum voto deliberativo in causis matrimonialibus et contentiosis – exclusis semper criminalibus – legitima dici et amplius tolerari possit?
2.
An pro futuro laici homines, in iure et in canonibus periti in iudiciis ecclesiasticis admitti possint tamquam auditores ad
4r
causas instruendas, praeter criminales, vel tamquam adsessores cum voto consultativo in iis causis, quae aliquo modo connexae sunt cum legibus civilibus?
Interim pedes S. V. humillime deosculor
Sanctiatis Vestrae
humillimus et devotissimus filius
+ Adulphis
Princeps Episcopus Wratislaviensis
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Cassetta, Francesco di Paola vom vor dem 03. Januar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6254, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6254. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 30.04.2012.