Dokument-Nr. 630
Schreiber, Christian an Pius XI.
Bautzen, 30. Januar 1925

Beatissime Pater!
Subscriptus episcopus Misnensis ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus sequentes humillimas preces defero:
Die 17. Januarii 1925 Budissae mortuus est Decanus Capituli Cathedralis dioecesis Misnensis Revmus D. Jacobus Skala. Omni quam debeo et libenter exhibeo reverentia atque obedientia erga Sanctitatem Vestram rogo, ut Capitulo Cathedrali Misnensi (Budissae) pro hac vice et sine praejudicio futuri temporis benigne concedatur electio novi Decani per me confirmanda simulque pro hac vice electio unius Canonici in praedicto Capitulo per me confirmanda.
Rationes autem petitionis meae sequentes proferre liceat:
1. Praedictum Capitulum pluribus ex saeculis, dum adhuc Capitulum Collegiatum erat, usque ad reerectionem dioecesis Misnensis anno 1921 suamque elevationem in Capitulum Cathedrale jus habuit et exercuit eligendi tum Decanum tum Canonicos. Iam vero conveniens esse videtur, ut pro hac prima vice electionis Decani in novo Capitulo Cathedrali ipsi ex benignitate Sedis Apostolicae licentia detur eligendi Decanum et simul unum Canonicum, qui vacat, utrumque pro hac vice tantum.
2. Praedictum Capitulum ex saeculis quibus Capitulum Collegiatum erat, conspicua bona temporalia (domus, agros, silvas) et jura civilia
22v
possidet, quae bona ac jura cohaerebant cum statutis Capituli praedicti qua Collegiati, inter quae eminet electionis statutum. Iam vero antequam in concordatu cum re publica Germanica faciendo praedictum Capitulum - non obstante sua in Capitulum Cathedrale transformatione et non obstante abolitione sui electionis statui per canones facta – tamquam successor legitimus omnium bonorum ac jurium coram jure publico agnitum fuerit, timendum esse videtur ne orta forsan inter Ecclesiam et Statum Saxonicum discordia ex immutatione electionis statuti haec bona ac jura periclitentur. Quapropter maioris prudentiae esse videtur, ut electionis statuto interim non tacto, ex benignitate Sedis Apostolicae praedicto Capitulo electio Decani et unius Canonici per Episcopum confirmanda per hac vice et sine praejudicio futuri temporis tribuatur, spe affulgente fore ut jam ante subsequentem Decani Budissinensis electionem concordatum inter Sanctam Sedem et rem publicam Germanicam concludatur.
Et Deus etc.
Sanctitatis Vestrae
obedientissimus filius
Christianus Schreiber,
episcopus Misnensis.
Empfohlene Zitierweise
Schreiber, Christian an PiusXI. vom 30. Januar 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 630, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/630. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 24.06.2016.