Dokument-Nr. 633
Schmidt, Joseph Damian an Pius XI.
Fulda, 23. Januar 1925

Eminentissime Princeps,
Decanatus capituli cathedralis Fuldensis, unica eius dignitas, per obitum ultimi eiusdem possessoris, Rmi Dni Josephi Herbener inde a die 28. mensis Octobris anni elapsi vacat.
Ad normam Bullae Leonis XII "Ad Dominici Gregis custodiam" d.d. 11. Aprilis 1827, n.IV°, Capitulum cathedrale die 26. Novembris 1924 Praesidi superiori Provinciae Hasso-Nassoviae elenchum quattuor candidatorum proposuit, addita prece, ut hanc causam auctoritati iuxta supra memoratam bullam competenti, salvo tamen iure Sedis Apostolicae, proponeret. Quimodus,
17v
tempore proxime elapso, cum electio vel decani vel canonici vel praebendati ad Episcopum, iuxta turnum, spectaret, monitu Excellentissimi Nuntii Apostolici religiose observatus est.
Porro Ministerium Cultus borussicum die 7. Januarii per Praesidem superiorem Provinciae Hasso-Nassoviae elenchum Capitulo restituit, declarans nullum e candidatis minus gratum repertum esse, simulque addidit, Ministrum Cultus animadvertisse, bullam "Ad Dominici Gregis custodiam" adhuc in suo robore permanere, idque alia occasione ipsum Emūm Cardinalem Secretarium Status Legato germanico apud S. Sedem declarasse.
Jamvero, cum S. Sedes in pari omnino casu aliter se gessisse asseratur, haec
18r
responsio non omne dubium tollere videtur. Quare liceat mihi Eminentiam Vestram humiliter rogare, utrum revera praedicta bulla "Ad Dominici Gregis custodiam", contrariis forte Codicis Juris Canonici vel Constitutionis Reipublicae germanicae definitionibus minime obstantibus, hac in re perinde ac antea vigere pergat. Et si casus ferat, Eminentia Vestra dignetur nobis indicare, quid modo faciendum sit, et quatenus opus fuerit, opportunas facultates procurare, ut non solum in hac decanatus Capituli provisione sed etiam in provisionibus Canonicatus resp. Vicariae seu Praebendae proxime probabiliter instantibus tuto ac libere sine ulla laesione Sedis Apostolicae iuris procedamus.
Eminentiae Vestrae
observantissimus in X°
servus
+ Jos. Damianus,
Ep. Fuldensis
Empfohlene Zitierweise
Schmidt, Joseph Damian an PiusXI. vom 23. Januar 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 633, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/633. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 24.06.2016.