Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 6457
Alesch, Johann Peter an Pacelli, Eugenio
Berlin, 03. September 1922

Nuntiatura Apostolica Bavariae nobis litteras ex Germania ad Suam Sanctitatem Romae scriptas ad requirendum tradidit.
Parochi proprii de Petentibus haece referunt:
1) Augusta Achilles ex Voigshagen (parochia Greifenberg in provincia Pommern) parocho omnino ignota, numquam rebus divinis interfuit; tantum visitandi causa in Voigtshagen venit, propterea ne dici quidem potest, utrum sit confessione catholica an non; itaque parochus eam commendare non potest.
2) Francisca Preuss ex Stettin via Stolting Nr. 25, quamquam catholica confessione, viro protestantico nupsit, prolem in confessione protestantica educandam curavit. Parocho exquirenti dixit eam auxilio non indigere.
3) Henricus Mossner ex Stettin via Elisabeth Nr. 50 subito sine vestigiis abiit; "sponsa" eius nescit quem in locum. Parochus eum commendare non potest.
4) Paulus Brütgam ex Stralsund via Külp Nr. 12 catholica confessione pecuniam publicam defraudavit, propterea per quinque
113v
menses in carcere detinebatur; uxor protestantica prolem in eadem confessione educat, propterea commendari non potest.
5) Elisabeth Steffen ex Kleinsabin (parochia Arnswalde in provincia Pommern) vidua protestantica est, proles eius in confessione catholica educatur, vitam in egestate degit, domus parva aere alieno valde gravata est. Quamquam vidua est confessione protestantica, attamen propter angustias commendari potest.
6) Anna Knispel ex Berlin N 58 via Rhinov Nr. 12 in parochia st. Augustini habitans, protestantica confessione negat libellum ad Suam Sanctitatem scripsisse. Insuper persona est vestibus hypermodernis induta, parochus eam commendare non potest.
7) Waldemarus Jakobs ex Charlottenburg via Kant Nr. 44/45 habitans, cum familia est confessione protestantica. Ipse autogrammata virorum illustrium colligit, quod erat causa eius libelli ad Suam Sanctitatem. Commendari non potest.
Principis Episcopi Breslaviensis Delegatus
V. G.
Msgr. Alesch
Archipresbyter
Empfohlene Zitierweise:
Alesch, Johann Peter an Pacelli, Eugenio vom 03. September 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6457, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6457. Letzter Zugriff am: 15.08.2020.
Online seit 31.07.2013