Dokument-Nr. 6566

Kilian, Augustinus: Relatio de statu Seminarii clericalis Limburgensis.. Limburg an der Lahn, 14. November 1917

I.  De Seminarii constitutione et aedibus.
1-3. Seminarium clericorum completum erigi hucusque non potuit ob defectum pecuniarum. Exstant in dioecesi Limburgensi duo puerorum seminaria episcopalia, quorum alumni gymnasia publica frequentare tenentur. Assumuntur in eis pueri, qui statui clericali se vovere intendunt, sed praeter eos et alii quoque, qui cum totum pretium pro expensis sustentationis constitutum solvant, media praebent, quibus pauperes alumni sacerdotium appetentes alantur. Aedificia nova sunt, utrumque 100-120 alumnis continendis capax, disciplinaribus et hygienicis regulis respondentia a servitutibus libera, hortis et atriis ad recreationem instructa.
Exstat porro in residentia mea seminarium, in quo alumni supremi sive quninti [sic] cursus philosophicis et theologicis studiis quatuor in seminario clericali Fuldensi absolutis per annum in scientiis mag[nis] 2 ad praxim et curam animarum spectantibus erudiuntur et ad reci<pi>endos3 s. ordines praeparantur. Seminarium doecesanum [sic] nostrum, pars veteris monasterii, prorsus insufficiens est, horto et atriis ad recreationem caret neque regulis elementaribus hygienae correspondet. Seminarium istud iam diu claudi opportebat, sed gubernium, cuius est illud sustentare novum <et>4 exstruere pertinaciter renuit.
Rmus Dnus episcopus Carolus Klein p. m. anno 1898 defunctus data demum a gubernio licentia completum seminarium erigendi pecunias ad hunc finem necessarias colligere coepit. Eius successor, Rmus Dns Dominicus Willi summis viribus intentionem antecessoris sui exequi conatus est et litteris Summi Pontificis <Pii>5 P. P. X mense Maji 1907 datis confortatus novi seminarii delineamenta confici iussit -
2
canonicis uno excepto contradicentibus, quia persuasum habebant, pecuniam huic operi necessariam minime praesto esse, unde dioecesi<s>6 si aedificium exstrueretur magna calamitate obrui posset. Cuius persu<a>7sionis, cum particeps sim, atque alumni nostri in egregio Fuldensi seminario optime instruantur et educentur, in mente habeo nunc seminarii novi partem i. e. pro quinto cursu ita erigere, ut postea ceterae pro omnibus cursibus philosophorum et theologorum partes facile adiungi possint; cui consilio omnes canonici plene assentiuntur.
4. Rusticationis domus non adest, neque parentes consentirent, filios suos tempore feriarum procul a familiis manere. Neque spes est talis domus acquirendae deficiente pecunia.

II. -De reditibus, expensis et oneribus.
5. Certi reditus sunt 3.953 marc., incerti 2.400 marc., ex missarum secundarum stipendiis diebus festis de Apostolicae Sedis venia perceptis 2.400 marc. Quidquid superest e reditibus convertitur in sorte<m>8.
6. Pensio, quae ab alumnis so<l>vitur9 pro victu et institutione est 2,40 pro die. Remissio non fit; at recipiunt pauperes stipendia aut postea sine usuris reddenda aut omnino non reddenda.
7. Regens seminarii recipit 3.000 marc. inclusis habitatione et sustentatione; Subregens 2.200 marc. Duarum ancillarum utraque 240 marc. Religiosarum quaelibet 120 marc. pro acquirentibus vestibus, quae ultima summa domui matrici earum traditur. Pro alimentis in seminario degentium circa 6.000-7.000 marc. praesto esse debent. Conservatio aedificii fiscui inco<u>mbit10 Vectigalia non poscuntur.
8. Seminarium aere alieno non gravatur.
9. Seminarium nulla tenetur obligatione nisi quod prandium cum vino initio lectionum alumnis invitandisque Episcopo, canonicis, consanguineoque fundatoris cuiusdam praebere debet.
10. Ratio universa introitus est <12.738,00>11  marc.
3
10. Ratio universa exitus est <10.336,02>12  marc.
III. -  De Personis.
11 <et>13 12. In tribus seminariis rector in regimine a subregente adiuvatur. Omnes muneribus commissis digne satisfaciunt alumnos in disciplina et pietate instituentes. Rector seminarii theologorum est Dr. phil. et theol. Jacobus Herr, antea alumnus collegii Germanici Romae, natus 8. Jan. 1867, postea cappellanus et parochus, vir vere pius et doctus. Rectores seminariorum puerorum sunt: Dr. theol. Josephus Hild, natus 21. Nov. 1879 et Robertus Fischbach, natus 25. Nov. 1882, antea capellani et ipsi viri egregiae indolis et pietatis. Quoad ceteras quaestiones: affirmative.
13. Quia pauci tantum alumni in seminario theologorum degunt, director spiritualis deest, sufficiens tamen copia confessariorum idoneorum datur.
14. Quoad professores supremi Seminarii nostri cursus: affirmative. Magistri gymnasii a gubernio instutuuntur [sic] neque potestati episcopali magis subsunt, quam ceteri laici catholici. Ceterum magistri catholici eorum gymnasiorum, quae ab alumnis seminariorum nostrorum visitantur, uno alterove excepto bona fama gaudent.
15. - Deest.
16. Haec omnia a rectoribus fideliter observantur, cuius ratio negotiorum gestorum ab Ordinariatu annuatim examinatur.
17. ---
18. Cfr.  N o  16. In omnibus rebus seminaria attingentibus Episcopus consilium Capituli petit.
19. In seminarium theologiae sacrae studentes soli assumuntur
4
quorum numerus 10-14 annuatim est et dioecesis necessitatibus sufficit. Externi alumni non habentur neque clerici alius dioeceseos. In seminario Fuldensi nostrorum alumnorum 50-60 instituuntur. Cetera videas sub N o  1-3. Durante bello Seminarium maius clausum est.
20. In omnibus tribus seminariis pauperes ancillae Christi de Dernbach servitio domestico addictae sunt, quae ab 2-3 ancillis bonae famae adiuvantur. Hae a Monialibus custodiuntur, ut in pietate et ordine serventur et officiis suis satisfaciant. Praeterea in seminariis puerorum unus alterve servus est, qui agris colendis inservit de horum vita regens ipse curam habet. Omnes tam Moniales quam servi servaeque partem aedificii inhabitant a partibus alumnis destinatis prorsus separatam.
IV. -  De Pietate et Disciplina.
21. Pietas in seminario omni modo excolitur; Theologi confessionem qualibet hebdomada instituunt et quolibet paene die S. Synaxim suscipiunt. Exercitia spiritualia per tres plenos dies bis in anno stricta disciplina et optimo profectu peragunt.
22. Pro maioribus affirmative, pro iunioribus doctrina christiana in omnibus gymnasii cursibus bis per hebdomada a professore clerico explicatur; praeterea omnes discipuli gymnasii tenentur quolibet die festo necnon qualibet Dominica bisque per hebdoma sacrosancto missae sacrificio assistere et verbum Dei audire.
23. Utique
24. Bonis moribus instructi alumni optime se gerunt officia sua implentes magis timore Dei quam hominum. Si quis aliter agit, dimittetur.
25. Affirmative
26. Affirmative
5
27. Nunquam fuerunt tales perturbationes aut scandala. Observantur spraescripta [sic] quoad alumnorum correctionem et expulsionem.
28. Ø.
29. Affirmative. Parochi tenentur testimonium scriptum Ordinariatui meo transmittere. Regulae de hac re non sunt praescriptae neque necessariae, quoniam parochi officio satisfaciunt.
30. Raro solumque ex gravissimis causis aliquis talem accipit veniam. Et tum certam universitatem visitare tenetur et a sacerdot<e>14 fideli ibi custoditur. Regulae a S. Sede statutae servantur.
31. Clerici nisi durante bello servitium militare obire non coguntur. Qui nunc tali servitio obstricti sunt, et a coaevis suis observantur, qui mecum communicant si quid illi commiserint, quod statum clericale dedecet et reversi in seminarium a rectoribus et professoribus observabuntur nec ad sacros ordines ad 15 mittuntur, priusquam probati inventi sunt.
V. -De Studiis.
32. Novem annis methodo, quae Herbart-Ziller dicitur vel alia moderna methodo humaniora studia in Gymnasiis, quae inspectioni status subsunt, perficiuntur; praeter linguas latinam, graecam, vernaculum traduntur gallica, anglica, hebraica, porro artes mathematicae, disciplinae physica et chemica, historia, geographia, botanica, zoologia, musica, exercitationes corporis. Discipuli sufficientem linguae latinae cognitionem sibi acquirunt. Qui non satis in scientiis progrediuntur vel moribus induti sunt malis, dimittuntur.
33. <et>1633<4>17. cfr. Relationem Fuldensem et adiunctum.
35. Omni, qua par est, studio clerici in his rebus instituuntur.
6
36. Affirmative, quatenus tales libri et diaria eos a studiis distrahere possunt.
Cfr. Relationem Fuldensem. 30 fere sacerdotes doctoratus gradu insigniti sunt; et longe maior pars quidem horum in universitate aliqua pontificia.
38. -
39. Affirmative.
VI. -De sacris Ordinationibus.
40. Testimonium Rectoris, professorum parochique requiruntur; examina de scientia coram me et commissione quadam ex canonicis rectoreque constante praemittuntur; scrutinium habetur a rectore, qui si quam difficultatem in veniat, mihi de ea refert. A Concilio Tridentino et a summis Pontificibus hac de re constituta observantur.
41. Cfr. Relationem Fuldensem. Ordinarie enim tonsura clericalis et ordines minores in seminario Fuldensi conferuntur; in casu singulari solummodo hic. Ordines maiores hic in Ecclesia cum seminario coniuncta. Praemittuntur exercitia spiritualia per tres plenos dies secundum methodum S. Ignatii, servantur interstitia, clerici suscepti ordinis munia obeunt.
VII. -De visitatione Seminarii.
42. Affirmative. Durante bello seminarium clausum est; antea saepius illud visitavi, cum alumnis collocutus sum, eorum examinibus interfui et sermones asceticos ad eos habui; praeterea qualibet dominica alumnum, qui mihi in sacrosancto missae sacrificio assistebat, ad prandium invitavi, ut omnes melius cognoscerem alumnos.
+ Augustinus, Epps Limburgensis
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vom Verfasser eingefügt.
3Hds. vom Verfasser eingefügt.
4Hds. vom Verfasser eingefügt.
5Hds. vom Verfasser eingefügt.
6Hds. vom Verfasser eingefügt.
7Hds. vom Verfasser eingefügt.
8Hds. vom Verfasser eingefügt.
9Hds. vom Verfasser eingefügt.
10Hds. vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
11Hds. vom Verfasser eingefügt.
12Hds. vom Verfasser eingefügt.
13Hds. vom Verfasser eingefügt.
14Hds. vom Verfasser eingefügt.
15Hds. vom Verfasser gestrichen.
16Hds. vom Verfasser eingefügt.
17Masch. korrigiert.
Empfohlene Zitierweise
Kilian, Augustinus, Relatio de statu Seminarii clericalis Limburgensis., Limburg an der Lahn vom 14. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6566, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6566. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.