Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 6681
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 31. März 1921

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Respondendo ad benignissimas litteras diei 29. h. m. nr. 20066 haec exponere festino.
Ad varias quaestiones et proposita, quae continentur in acclusis duabus litteris Eminentissimi Archiepiscopi Posnaniensis sequentia, libentissime obsequendo Excellentiae Vestrae nutui, breviter adnotare liceat.
I.
Urgens res est, ut instituatur pro parte borussica Dioecesis Culmensis Vicarius Generalis vel Delegatus vel Commissarius Episcopi Culmensis. Causa haec est.
Sub dicione Borussica post pacem Versaliensem remanserunt a Dioecesi Culmensi hae undecim parve parochiae:
Hammerstein, Pr. Friedland, Schlochau, Christfelde, Eickfier, Floetenstein, Foerstenau, Heinrichswalde, Pollnitz, Prechlau et Stegers.
Numerus totalis animarum omnium est circiter 23.000. Hae parochiae omnino indigent propria organizatione [sic]
11v
sub speciali Vicario Generali vel Delegato vel Commissario Episcopi. Nam licet numerus sit exiguus, nihilominus incessanter surguat communia negotia tractationesque cum Gubernio, quae ab Episcopo Culmensi residente in loco Pelplin in Polonia non satis celeriter tractari possunt. Attento parvo harum parochiarum numero, suadendum est, ut Delegatus Posnaniensis residens in borussica civitate Tütz in Westpreussen fungatur insimul munere delegati administratoris dictarum parochiarum Culmensium. Delegatus Weimann in Tütz est in negotiis respectivis optime versatus; in dictis Culmensibus vero parochiis vix invenietur sacerdos similis experientiae. Ita etiam vehementer exoptat Gubernium Borussicum quod scio ex litteris Ministerii Berolinensis me adeuntis, ut in hac quaestione practicam proponam viam ducentem ex aegris difficultatibus ortis jam saepe ex negotiorum retardatione.
Si Sancta Sedes Reverendissimo Episcopo Culmensi claris expressis verbis declaraverit, talem Delegati Posnaniensis autorisationem necessariam esse et firmae Sanctae Sedis intentioni respondere, haud dubito, statim praelaudatum reverendissimum Ordinarium, qui eximia semper erga Sanctam Sedem obedientia excelluit, obsecuturum fore.
Alia via vix poterit inveniri. Quo celerius fiet, eo melius.
II.
Nova finium dioecesanorum determinatio inter Germaniae et Poloniae dioeceses certe est necessaria
12r
post definitivam Statuum circumscriptionem. Nam licet Gubernium Borussicum facile ad regendam partem dioeceseos borussicae admitteret episcopum polonicum, Polonicum Gubernium certe non admittet vice versa episcopum germanicum, quippe quia in Polonia fanatismus nationalis tam ferox est, ut obmutescant voces ad nationum vincula amicabilia suadentes. Sed dioeceseon nova circumscriptio videtur mihi aliquantulum differenda ob sequentes causas.
1º. Gubernii Borussici Consiliarii varii pluries mihi dixerunt, se etiam post Pacis Versaliensis executionem nondum fines definitive determinatos censere, sed exspectare novas finium mutationes post temporis spatium non valde longum.
2º. Consultum est, ut finium dioecesanorum nova determinatio fiat non prius, quam post decisionem quam expectamus de Silesiae Superioris politica condicione. Nam si pars Silesiae Superioris transeat ad Statum Polonicum, eadem exsurget quaestio. Hasce quaestiones connexas insimul discutere opportunius erit.
3º. Si in hoc temporis momento fines dioeceseon inter Borussiam et Poloniam mutarentur, statim idem postulat Ministerium Cechoslovacicum; sed hoc valde periculosum est, quia in cechoslovacica parte dioecesis Breslaviensis iacent bona dotationis dioecesis Breslaviensis.
Ob hasce circumstantiae non parvi momenti
12v
consultius esse videtur, ut finium dioecesanorum nova circumscriptio aliquantulum differatur.
4º. Difficultates in Borussia interim vix orientur. Exempli causa refero, jam per centum annos et amplius ad Archidioecesim Pragensem pertinere partem pretiosissimam Silesiae Borussicae, Ducatus scilicet Glacensis – Grafschaft Glatz in Silesia –, et ad Archidioecesim Olomucensem Cechoslovacicam pertinere partem aliam Silesiae Borussicae, Commissariatum scilicet Katscher; hae partes borussicae semper, licet ad aliorum Statuum dioeceses pertineant, optima administratione ecclesiastica sub Commissariis Episcopalibus gaudebant et hodie gaudent. Hinc sine dubio etiam pars aliqua dioeceseon Posnaniensis et Culmensis per breve tempus modo supra memorato poterunt tranquille administrari. Hinc suadeo, ut definitiva decisio aliquantulum differatur.
III.
Erectioni novae dioecesis pro supradictis partibus Posnaniensi et Culmensi difficultates valde magnae obstabunt ob defectum dotationis, quae omnino necessaria est ad sustentandum Episcopum, Capitulum, Curiam episcopalem, Seminarium aliaque Instituta necessaria. Ad haec omnia dotanda vires fidelium non sufficiunt; Gubernium vero necessarias subventiones in Cameris Legislativis decernendas neque proponet neque asseque-
13r
tur attentis immensis onerum ponderibus post belli infaustum exitum toti Germaniae incumbentibus. Excellentia Vestra ipsa occasionem inveniet caute investigandi, num in hac re proximo tempore a Gubernio notabile quid sperari possit. Gauderem valde, si possibile esset.
IV.
In Eminentissimi Archiepiscopi Posnaniensis litteris dicitur, Episcopos Borussiae statuisse, se Canonicis ex archidioecesi Posnaniensi expellendis non velle dare canonicatus vel beneficia. Haec assertio omnino erronea est et fundamento caret. Tale quid Episcopi Borussiae nunquam decreverunt neque decernere intendunt. Verum est, Gubernium Borussicum optare, ut Canonici germanicae originis maneant in Polonia proximo tempore, ne incolae germanici in Polonia habitantes sibi omnino desperandum esse censeant, si omnes sacerdotes non polonicos fugere conspiciant. Verum est, me in Curia Breslaviensi ob vastissimam meae dioecesis extensionem et negotiorum permagna pondera indigere canonicis, qui accuratam dioecesis, cleri, parochiarum populique notitiam habent ex longinqua experientia; et ideo me non optare, ut nunc iterum Canonicatus conferantur sacerdotibus peregrinis ex aliis
13v
dioecesibus huc transferendis. De cetero Episcopi Borussiae, si ita rerum evolutio poscet, non respuent, canonicos Posnanienses ad canonicatum quendam vel parochiam transferri. Paucos abhinc dies ego ipse Praepositum germanicum Becker ex polonica civitate Bromberg expulsum admisi ad celebriorem quandam parochiam in hac ipsa civitate Breslaviensi, quod exempli causa adiungere liceat. Si Sanctae Sedi placeat, libenter hanc curam ceteris Borussiae episcopis commendabo, si non praeferendum sit, ut ab ipsa Excellentia Vestra talis proveniat commendatio.
Summa cum aestimatione ac devotione permaneo esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram.
Empfohlene Zitierweise:
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 31. März 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6681, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6681. Letzter Zugriff am: 15.07.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013