Dokument-Nr. 6845
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von an Pacelli, Eugenio
Passau, 30. August 1922

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Soror M. Paulina, Antistita Sororum a perpetua adoratione nuncupatarum e domo matrice Baronsweiler in Alsatia, me rogavit, ut libellum supplicem, ab ipsa die 15. Augusti Sanctisssimo Domino nostro porrectum, commendarem. Huic desiderio libentissime satisfaciam; Sorores enim praedictae, quae optimam indolem religiosam prae se ferunt, propter perturbationem rerum politicarum e sedibus suis expulsae magna omnium, quae ad victum et cultum pertinent, penuria laborant, ita, ut erigendo et stabiliendo earum domicilio in hac dioecesi, – quod vehementer exopto et pro viribus promovere studeo –,
71v
difficultates adhuc graves obsistant. His permotus, enixe rogo, ut preces, quas Soror Paulina Sanctissimo Domino obtulit, Excellentia Vestra Rma. benevolentiae eiusdem Summi Pontificis instanter commendare dignetur.
Obsequiosissimi animi mei sensus Excellentiae Vestrae Rmae. libentissime testor, et omni, qua par est, reverentia me profiteri gaudeo
Excellentiae Vestrae Rmae.
addictum in Domino famulum
+ Sigismundum Felicem
Eppm. Passavien.
Empfohlene Zitierweise
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von an Pacelli, Eugenio vom 30. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6845, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6845. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 31.07.2013.